|
294
CONSTANTIO I ET MAXIMIANO (GALERIO) I CC CONSS
2126/20/375. CJ 4.15.5 (Nanidiae d. 1 Jan 294) In solutum nomine dato non
aliter nisi mandatis actionibus ex persona sui debitoris adversus eius
debitores creditor experiri potest. suo autem nomine utili actione recte
utetur.
2127/20/376. CJ 5.34.8 (Euelpisto pp. 4 Jan 294) Creditorem debitoribus tutorem
datum non tantum petitionem non amittere, sed etiam ipsum sibi posse solvere
non ambigitur.
2128/20/377. CJ 3.28.20 (Sabiniano d. 5 Jan/7 July 294 Sirmium) Filia in
orbitate patris relicta cum marito, cui matre volente nupsit, colens concordiam
iustas offensionis post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex
momentariis voluntatibus matris nupta atque vidua esse iure compellitur.
2129/20/377. CJ 5.12.17 (same) Res, quarum usu fructu sibi deducto socrus in
dotem dedit, venumdato auferre tibi nihil potest.
2130/20/378. CJ 5.12.16 (Aemiliano d. 5 Jan/7 July 294 Sirmium) Ante divisionem
soror tua intestato patri etiam ipsa succedens pro indiviso portionem fundi
communis in dotem dare non prohibetur.
2131/20/379. CJ 5.61.2 (Alphocrationi/Alfocratrioni/ Alphogratione/
Alphogratio/Harpocrationi s. 5 Jan 294) Si sui iuris constituti filii tui matri
successerunt, licet te tutorem eorum esse probetur, tamen non per procuratorem,
sed actorem decreto constitutum a te res eorum te absente peti convenit.
2132/20/380. CJ 3.6.2 (Aureliae Agemachae/Agemachae d. 14/15 Jan/24 Dec 294) In
rebus, quae privati iudicii quaestionem habent (i.r . . . h. PL cum B
habeant P in re . . . habet CR), sicut pupillus tutore auctore et
agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et
intendere et excipere debet.
2133/20/380. FV 326 (same) Actor rei forum, sive in rem sive in personam sit
actio, sequitur. unde perspicis non eiusdem provinciae praesidem adeundum, de
quibus agitur res ubi sitae sunt, sed in qua is qui possidet
sedes ac domicilium habet. In rem actio privati iudicii quaestionem continet.
Dominae praesentia (praesentis? Girard) si procurator agat vel defendat,
satisdatio non recte postulatur. Nam procuratorem tam puellam tutore
auctore quam adultam posse facere nulli dubium est.
2134/20/381. CJ 6.37.16 (Scyllae s. 15 Jan 294 Sirmium) Creditor, si a debitore
suo rem, quam pignoris nomine susceperat, legatam sibi contendit, etiam debito
ab heredibus eius oblato, quominus restituat, defendi potest.
2135/20/382. CJ 8.13.20 (Alexandro pp. 15 Jan 294) Creditor ad petitionem
urgueri iure minime potest. quapropter eo, quod vos heredibus Euodiani debere
confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque deposito de
reddendo pignore hos praesidali notione convenite.
2136/20/383. CJ 4.29.16 (Rufino pp. 16 Jan 294 Sirmium) Si mulier alienam
suscepit obligationem, cum ei per exceptionem Velleiani senatus consulti
succurratur, creditori contra priores debitores rescissoria actio datur.
2137/20/384. CJ 5.59.1 = 8.37.7 (Antoniano s. 16 Jan 294) Neque tutoris neque
curatoris absentia quicquam stipulationi pro pupillo habitae (p.p.h. omit
8.37.7) nocet, cum et feminam minorem viginti quinque annis absente
curatore stipulari posse non ambigitur (cum . . . . ambigitur omit
5.59.1).
2138/20/385. CJ 6.50.15 (Pomponio s./sp. 17 Jan 294 Sirmium) Si praediorum
dotis apud te iure remanentis instrumenta verbis precariis vel testamento vel
codicillis uxor tibi dari mandavit, eius iudicium successores implere
compellentur, cum instrumentis praediorum domino relictis Falcidiae nulla
potest intervenire quaestio.
2139/20/386. CJ 6.50.16 (Diomedi s. 17 Jan 294/293 Sirmium) Successores legata
vel fideicommissa, si aes alienum hereditarium defuncti substantiae fines
occupaverit, Falcidiae legis iussio peti, item Trebelliani senatus consulti
praeceptum exigi non concedit.
2140/20/387. CJ 8.53.19 (Alexandriae s. 17 Jan 294 Sirmium) Si avia vestra
proprias res quacumque ratione factas titulo liberalitatis in eum contra quem
preces funditis contulit, quominus haec rata maneant, quod ex origine patris
vel avi vestri descendunt, nihil prodest.
2141/20/388. CJ 5.12.18 (Menestrato d. 19/16 Jan/Dec 294 Sirmium) Si socrus tua
fundum deducto usu fructu uxori tuae donavit tibique in dotem uxor quidem
proprietatem, socrus autem usum fructum dedit, uxore tua rebus humanis in
matrimonio exempta fundum apud te remansisse secundum placiti inter vos fidem
non ambigitur. nam si acceptura certum quid annuum filiae suae usum fructum
locavit, mortua conductrice usus fructus extingui minime potuit.
2142/20/389. CJ 4.10.8 (Crescentioni s. 20 Jan 294 Sirmium) Si quidem
donationis causa ei, quem adfectione patris te dilexisse proponis, tuam
accipere pecuniam permisisti, et hanc tuam liberalitatem remunerans te a
procuratore suo aliam pecuniam sumere praecepit, rebusque humanis ante
perceptionem fuit exemptus, nec quod desideras recuperare, cum perfectam habuit
donationem, nec quod tibi dari mandaverat, necdum tibi traditum petere potes a
procuratore. quod si mutuo dedisti nec a delegato dari novandi causa stipulatus
es, successores eius solutioni parere compellentur.
2143/20/390. CJ 4.26.12 (Victori d. 20 Jan 294 Sirmium) Dominum per servum
obligari non posse ac tantum de peculio--deducto scilicet, quod naturaliter
servus domino debet--eius creditoribus dari actionem vel, si quid in rem eius
versum probetur, de in rem verso edicto perpetuo declaratur.
2144/20/391. CJ 5.12.19 (Achilli d. 20 Jan 294 Sirmium) Cum patrem pro filia
dotem tibi dantem, si post suam mortem in matrimonio constituta rebus humanis
eadem eximatur, partem dimidiam dotis Ammiae reddi pactum proponas, post vero
testamento facto cum aliis etiam Ammiam heredem scripsisse nec Ammiam quicquam
ex stipulatu petere velle sanxisse, si quidem hanc sibi reddi secundum fidem
pacti stipulatam Ammiam non probetur, ex alieno pacto nec prorsus ei ulla
competit actio. 1. Si vero ex verborum conceptione sibi quaesivit obligationem
ac tibi testatorem prospexisse probetur, contra eam ex stipulatu post eventum
condicionis petentem, quatenus accepit ex defuncti voluntate quae fuit
stipulata, exceptione--salva Falcidia--uti potes.
2145/20/392. CJ 5.60.2 (Menippo/Mene pp./Meni Papae s./pp. 20 Jan 294) Tutoris
officium ex sola voluntate pupilli non finiri certissimum est.
2146/20/393. CJ 9.22.15 (Rufo s. 20 Jan 294) Si creditor, colludens cum
debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit et (et Qb cum BZ
** Qa omit LCR) tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi
fecit obnoxium.
2147/20/394. CJ 2.12.18 (Dionysiae s. 21 Jan 294 Sirmium) Alienam suscipere
defensionem virile officium est et ultra sexum muliebrem esse constat. filio
itaque tuo, si pupillus est, tutorem pete.
2148/20/395. CJ 8.14.5 (Corinthiae s. 21 Jan 294) Si non in inductis et illatis
(Kr. cum B inductis et inlatis R inducta et illata C) in
fundum, quae pignoris teneri causa placuerat, mancipia fuissent nec haec
specialiter obligata monstrentur, rector provinciae ea restitui iubebit. nec
enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum morari potest, cum, si quid
sibi deberi domina fundi ex pensionibus vel quacumque ratione probare possit,
huius solutionem sollemniter fieri conveniat.
2149/20/396. CJ 3.34.10 (Nymphidio pp. 22 Jan 294 Sirmium) Si tibi servitutem
aquae deberi praeses animadverterit nec hactenus non utentem spatio temporis
amisisse perspexerit, uti te iure proprio providebit. nam si hoc minime
probetur, loco proprio facto opere dominus fundi continere aquam et facere,
quominus ager tuus rigari possit, non prohibetur.
2150/20/397. CJ 6.20.12 (Nilanthiae d. 22 Jan 294 Sirmium) Filiae, licet maneat
in sacris, si dotem non conferat, quam mortis tempore communis patris habuit,
fratribus in eadem familia constitutis, actiones hereditarias negari non
ambigitur. 1. Unde consulte ac pro iuris ratione collationem fratribus tuis,
quos in patris communis mortis tempore fuisse potestate proponis, offers
(PCbRa offer Rb offer vel offer* Cb). 2. Quin autem
fratres tui durantes in familia patris peculium, si hoc neque castrense neque
relictum eis doceatur, praecipuum habere non possint (possunt libri),
sed in divisione paternae veniat hereditatis, nec quicquam mutet, penes quem
res ex hoc profiscentes et in eadem causa durantes constitutae reperiantur,
absoluti manifestique iuris est.
2151/20/398. CJ 8.47.7 (Attico s. 22 Jan 294 Sirmium) In adoptionem quidem
alienae civitatis civi recte dato additur, non mutatur patria, ac propterea ius
originis in honorem ac munerum obsequio per adoptionem non minui perspicis.
2152/20/399. CJ 5.51.10 (Pomponio s. 22 Jan 294 Sirmium) Si defunctus tutelam
vestram administravit, non rerum eius dominium vindicare vel tenere potes, sed
tutelae contra eius successores tibi competit actio. 1. Debitum autem aliis
indiciis probari oportet. nam quod neque ipse neque uxor eius quicquam ante
administrationem habuerunt, non idoneum huius continet indicium: nec enim
pauperibus industria vel augmentum patrimonii, quod laboribus ac multis casibus
quaeritur, interdicendum est.
2153/20/400. CJ 4.19.16 (Philippo/Philippae et Sebastianae d. 23/15 Jan 294)
Sive possidetis praedia, quae a patre communi sibi fratres emancipati donata
contendentes vindicant, ipsis incumbit facti probationis necessitas, sive ipsis
ea praedia, quasi a patre vestro sibi donata, tenentibus vos heredes constituti
(PCRb cum BZ k.p.constitutae Ra) patris petitis, ut intentionem
vestram non constitisse detegant, unde domini facti sunt, emergente quaestione
docere compelluntur.
2154. Letter. CJ 9.1.13 (ad Asclepium d. 23 Jan 294) Si magnum et capitale
crimen ac non leve frater contra fratrem suum instituerit, non solum audiendus
non est, sed etiam exilii poena plectendus.
2155/20/401. CJ 8.53.20 (Helvio s. 26 Jan 294) Vice donatricis alio voluntate
eius subscribente iure facta donatio non habebitur irrita.
2156/20/402. CJ 2.19.10 (Faustinae d. 27 Jan 294) Accusationis institutae vel
futurae metu alienationem seu promissionem factam rescindi postulantis improbum
desiderium est.
2157/20/403. CJ 5.62.23 (Neophyto s. 27 Jan 294/295 Sirmium) Humanitatis ac
religionis ratio non permittit, ut adversus sororem vel filios sororis actionum
necessitates tutelae occasione suscipias, cum ipsius etiam pupilli, cui tutor
datus es, aliud exigere videatur utilitas, scilicet ut eum tutorem potius
habeat, qui ad defensionem eius non inhibeatur adfectu. 1. Iuxta formam igitur,
quam consulti dedimus, praetorem adiri oportet, ut et iusto tuo desiderio et
pupilli ipsius commodo consulatur.
2158/20/404. CJ 6.46.5 (Faustino s. 27 Jan 294 Sirmium) Si uxorem tuam tempore
nuptiarum in patria potestate fuisse monstretur, fideicommissi commodum ei
relicti, cum nupserit, nullo alio diem eius cedere prohibente patri quaesitum
non ambigitur. 1. Quod si a patre ante nuptias emancipata fuerit ac postea
decesserit, superstite patre et marito ac liberis actionem fideicommissi sibi
competentem ad heredes suos transmisit.
2159/20/405. CJ 8.44.24 (Eutychio s. 27 Jan 294 Sirmium) Si post perfectam
venditionem ante pretium numeratum rei venumdatae mota fuerit quaestio vel
mancipia venumdata proclament in libertatem, cum in ipso limine contractus
immineat evictio, emptorem, si satis ei non offeratur, ad totius vel residui
pretii solutionem non compelli iuris auctoritate monstratur. 1. Unde cum parte
pretii numerata, domus quam emisti tibi (t.d.q.e. scr.) velut pignoris
iure obligatae ne ad emptionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas, iudex
tibi quae ex emptione veniunt praestari providebit.
2160/20/406. CJ 5.34.9 (Maximiano s. 30 Jan 294 Sirmium) Si sororis tuae
filiis, tutore legitimo patruo constituto nec ullo excusato privilegio, tutor
datus es, cum habenti tutorem alium dari prohibeant iura, necessitatem
administrationis ad eum pertinere nec te datione teneri non ambigitur.
2161/20/407. CJ 4.35.13 (Zosimo/Aurelio Hermoniano d. 1 Feb 294 Sirmium) A
procuratore dolum et omnem culpam, non etiam improvisum casum praestandum esse
iuris auctoritate manifeste declaratur.
2162/20/408. CJ 3.15.2 (Nicae s. 4 Feb 294 Sirmium) Sciens liberum venumdando
plagii crimen committit. ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus
competens iudex, si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit,
causam cognoscet.
2163/20/409. CJ 4.2.10 (Egi Crispino/Crispino s. 4 Feb 294 Sirmium) Eo, quod a
multis proprii debiti singulorum obligationis uno tantum instrumento probatio
continetur, exactio non interpelletur. nam si pro pecunia quam mutuo dedisti
tibi vinum stipulanti qui debuerant spoponderunt, negotii gesti paenitentia
contractum habitum recte non constituit irritum.
2164/20/409. CJ 4.49.12 (same) Sicut periculum vini mutati, quod certum fuerat
comparatum, ad emptorem, ita commodum aucti pretii pertinet. utque hoc verum
est, sic (sic VbR si VaPC) certae qualitatis ac mensurae
distracto vino fidem placitis servandam convenit: quo non restituto non pretii
quantitatis, sed quanti interest empti competit actio.
2165/20/410. CJ 4.50.8 (Maximae Valentinae d. 4 Feb 294 Sirmium) Qui aliena
pecunia comparat, non ei (eius C) cuius nummi fuerunt (fuerunt nummi
Rb), sed sibi (e.c.n.f.s.s. PbCRb eius nomine cuius fuerint sed
suo sibi Pa eius nomine cuius fuerant nummi sed suo non ei cuius nummi
fuerunt sed sibi Ra) tam actionem empti quam dominium, si tamen (t.
PRb omit CRa) ei fuerit tradita possessio, quaerit. cum itaque de
rebus communibus fratrem patruelem tuum quaedam comparasse contendas, de tua
pecunia hunc conveniendo facies consultius: nam in rem de rebus ab eo
comparatis tibi contra eum petitio non competit.
2166/20/411. CJ 2.50.7 (Marinae d. 5 Feb 294) Quae a patre geruntur, non decet
pro disciplina militari a filiis ad irritum devocari, praesertim cum nec patrem
tuum in rebus humanis agentem adfirmes conquestum fuisse super huiusmodi
contractu.
2167/20/412. CJ 3.37.4 (Herodae d. 6 Feb 294) Si maior quinque et viginti annis
soror tua tecum (t. omit dett. cum BZ k.p.) res communes divisit,
quamvis non instrumentis, sed (sed et BZ k.p.) aliis probationibus earum
diremptam (direptam libri diairethênai BZ k.p.) communionem
probetur, stare finitis convenit. 1. Quod si minor fuit nec tempus in integrum
restitutioni praefinitum adhuc excessit, an in integrum propter divisionem
restitui debeat, causa cognita provinciae praeses aestimabit. 2. Idem eorum
etiam, quae vobis permanent communia, fieri divisionem providebit, tam
sumptuum, si quis de vobis in res communes fecit, quam fructuum, item doli et
culpae, cum in communi dividundo iudicio haec omnia venire non ambigitur,
rationem, ut in omnibus aequalitas servetur, habiturus.
2168/20/413. CJ 9.22.16 (Fortunato s. 6 Feb 294 Sirmium) De fide testamenti
querenti duplex via litigandi tributa est. quamvis itaque per procuratorem
accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de eius fide queri
non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo
(eo LC ab eo R) qui civiliter egit sollemniter accusari possit.
2169/20/414 CJ 5.3.10 (Dionysio before 8 Feb 294) Si filiae tuae sponsus ei
mancipium donavit ac tu in eum iumenta liberalitatis ratione contulisti nec
nuptiis secutis contra iuris rationem quod dederat abstulit, non invicem
datorum restitutio, sed eius quod illicite rapuit repetitio competit.
2170/20/415. CJ 5.3.11 (Neae before 8 Feb 294/293) Si tibi res proprias
liberalitatis causa sponsus tuus tradidit, eo, quod ab hostibus postea
interfectus est, irrita donatio fieri non potest.
2171/20/416. CJ 2.32.1 (Soteri d. 8/13 Feb 294) Exemplo ceterorum debitorum
tutores etiam quae ex administratione tutelae debent curatoribus solventes
liberantur, sed ante tempus in integrum restitutioni praestitutum edicto
perpetuo permissum beneficium implorari et, an sit tribuendum, per causae
cognitionem aestimari potest.
2172/20/416. CJ 2.45.2 (same) Qui post vicesimum quintum annum aetatis ea quae
in minore aetate gesta sunt rata habuerunt, frustra rescissionem eorum
postulant.
2173/20/417. CJ 3.28.21 (Alexandro d. 8 Feb 294) Fratris vel sororis filii,
patrui tui vel avunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum
frustra dicunt, cum nemo eorum qui ex transversa linea veniunt exceptis fratre
et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. de falso sane per accusationem
criminis queri non prohibentur.
2174/20/418. CJ 4.9.3 (Galatiae s./d. 8/13 Feb 294) Mala fide possidens de
proprietate victus extantibus fructibus vindicatione, consumptis vero
condictione conventus horum restitutioni parere compellitur.
2175/20/419. CJ 6.55.6 (Posidonio sp./d. 8/10 Feb 294) Ex libera conceptus et
servo velut spurius habetur nec ut decurionis filius, quamvis pater eius
naturalis manumissus et natalibus suis restitutus hunc fuit adeptus honorem,
defendi potest.
2176/20/420. CJ 5.3.12 (Timocleae et Cleotimae s. 8 Feb 294 Sirmium) Si mater
vestra filiae suae sponso vel marito praedia sine ulla repetendi lege donavit
et eum in vacuam induxit possessionem, nuptiis divortio solutis perfecta non
dissolvitur donatio.
2177/20/421. CJ 6.20.13 (Antistiae d. 8 Feb 294 Sirmium) Si donatione tibi post
mortem patris quaesisti fundum, soror tua portionem eius vindicare non potest.
nam si is filiae familias constitutae tibi a patre (a patre addita a Just.
Kr.) donatus est, cum sorore patri communi succedens eum praecipuum habere
contra iura postulas.
2178/20/422. CJ 6.30.11 (Philumenae s. 8 Feb 294 Sirmium) Renitente te pater
tuus, in cuius fuisti potestate, neque spem delatae tibi legitimae quaerendae
successionis (s.q. scr.) absumere neque hereditarios manumittendo
servos his praestare libertatem potuit.
2179/20/423. CJ 4.19.17 (Paulinae d. 9 Feb 294) Matrem tuam consecutam
libertatem ac te post editam, ut ingenua probari possis, ostendi convenit. quod
enim fratribus tuis nulla movetur quaestio, ad defensionem tuam nihil prodesse
potest.
2180/20/424. CJ 7.16.25 (Licentiano s. 9 Feb 294) Sicut praetermissa
instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati
vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei
nocere potest.
2181/20/425. CJ 7.26.7 (Pecudi d. 9 Feb 294) Sciens servum alienum citra domini
voluntatem (mandatum C contra B) venumdans furtum committit. quod rei
vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit
usucapionem fieri, licet bona fide possideatur.
2182/20/426. CJ 8.47.8 (Isoni s. 9 Feb 294) In adoptionem patre, in cuius est
potestate, libertae filiam dante, matris patronus adoptare non prohibetur. nam
sui iuris adrogatio feminae nisi ex nostro rescripto numquam procedit.
2183/20/427. CJ 5.18.7 (Erotio s. 9 Feb 294 Sirmium) Filiae pecuniam adimere,
quam habes in potestate, minime prohiberis. nam si pro ea dotem dedisti, hanc
constante matrimonio ne consentiente quidem ipsa, matrimonio autem dissoluto
invita repetere non potes.
2184/20/428. CJ 8.39.3 (Andronico s. 9 Feb 294 Sirmium) Propter mutuam uni
datam pecuniam aliis reis promittendi factis, ob non numeratam sibi pecuniam
obligationem remitti desiderio postulantium iura refragantur.
2185/20/429. CJ 3.36.20 (Pactumeiae not later than 11 Feb 294) In familiae
erciscundae iudicio ab uno pro solido rei veluti communis venumdatae pretium
non venit, sed mandati, si praecessit, coheres venditoris agere potest, vel
negotiorum gestorum, si ratam fecerit venditionem. nam si velut propriam unus
distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est.
2186/20/430. CJ 2.25.1 (Domitio Aphobio/Aphobio s. 11/13 Feb/11 Aug 294) Nec si
maior quinque et viginti annis soror vestra fuit, vobis non mandantibus nec
ratam transactionem habentibus de iure vestro quicquam minuere potuit. nam si
cognitis quae gesserit his consensum post viginti et quinque annos aetatis
commodastis, quamvis illa minor pro portione propria restitutionis auxilium
implorare possit (i.p. Lb cum B implorasset PLaCR), vobis tamen
ad communicandum edicti perpetui beneficium eius aetas patrocinari non
potest.
2187/20/430. CJ 4.51.4 (same) Mancipia patris, qui fundum a Philippo
conduxerat, successione tibi quaesita domino fundi pro debitis in solutum mater
tua dando nihil tibi auferre potuit. et ideo si tu maior viginti quinque annis
effectus ab ea negotium gestum non fecisti ratum, oblato debito, si non haec
locator iure pignoris obligata sibi vendidit, petere poteris.
2188/20/430. CJ 8.42.18 (same) Inquisitio veritatis tolli non potuit, quod
chirographa, quae fecerat procurator tuus, recepta tibique restituta ab ipsius
herede proponas cum subscriptione procuratoris significante, quod nihil
creditoribus debeatur, cum nihil prohibeat et creditoribus satisfactum et non
vestrae pecuniae, sed ipsius, cui negotium gerendum mandaveras, processisse
solutionem.
2189/20/431. CJ 4.6.8 (Flaviano s. 11/10 Feb 294/293) Dictam legem donationi,
si non impossibilem contineat causam, ab eo qui hanc suscepit non impletam
condictioni facere locum iuris dictat disciplina. quapropter si titulo
liberalitatis res tuas in sponsam conferendo certam dixisti legem, nec huic
illa, cum posset, paruit, successores ipsius de repetendis quae dederas, si hoc
tibi placuerit, convenire non prohiberis.
2190/20/432. CJ 4.6.9 (Bibulo s. 11/10 Feb 294/293 Sirmium) Si liber
constitutus, ut filiae tuae manumittuntur, aliquid dedisti, causa non secuta de
hoc tibi restituendo condictio competit. nam si quid servus de peculio domino
dederit, contra eum nullam actionem habere potest: sed dominum, qui semel
accipere pecuniam pro libertate passus est, aditus rector provinciae hortabitur
salva reverentia--favore scilicet libertatis--placito suo stare.
2191/20/433. CJ 5.37.19 (Vindiciano s. 11 Feb 294 Sirmium) Tutor licet absens
decreto datus, si sciens se sollemniter non excusaverit, administrationi
constituitur obnoxius.
2192/20/434. CJ 5.56.4 (Aurelio pp. 11 Feb/1 Sept 294 Sirmium) Pupillus agere
vobiscum actione tutelae compelli non potest. 1. Verum adversus futuram
calumniam et ut, si quid ei debetis, cursus eius inhibeatur usurarum,
denuntiationibus frequenter interpositis ad iudicium eum provocate ac, si rem
dissimulatione proferat, actis apud praesidem provinciae factis voluntatis
vestrae rationem declarate: quod facto tam vobis ipsis quam securitati filiorum
vestrorum consulatis. 2. Quod et in curatoribus locum habet.
2193/20/435. CJ 9.22.17 (Menelao s. 11 Feb 294 Sirmium) Sicut falsi testamenti
vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non potest, ita vera
quae iure subsistit non evanescit. 1. Si itaque de fide delicti (R
delicta L lecti C deleti testamenti dett. derelicti
fortasse scr.) vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris,
rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest
iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus.
2194/20/436. CJ 4.2.11 (Maximiano s. 12 Feb 294/293 Sirmium) Incendium aero
alieno non exuit debitorem.
2195/20/437. CJ 7.52.5 (Valentino s. 12 Feb 294 Sirmium) Ad solutionem
dilationem petentem adquievisse sententiae manifeste probatur, sicut eum, qui
quolibet modo sententiae adquieverit. nec enim instaurari finita rerum
iudicatarum patitur auctoritas.
2196/20/438. CJ 2.18.19 (Alexandro d. 13 Feb 294 Sirmium) Ab uno herede pro
solido re veluti communi venumdata de pretio coheres venditoris negotiorum
gestorum ratam faciens venditionem agere potest.
2197/20/439. CJ 2.36.3 (Laurentio d. 13 Feb 294 Sirmium) Edicto quidem divi
Marci parentis nostri res minorum exceptae nihil tuum adiuvant desiderium, si
quidem debiti causa patris minoris vel etiam ipsius praedia venumdata
quinquenii praescriptionis nullam admittunt quaestionem. 1. Sed quoniam per
collusionem sive fraudem tunc temporis procuratoris nostri nimis exiguo pretio
fundum tuum cum mancipiis venumdatum adseveras, si aditus rationalis noster
tuis adlegationibus adesse fidem nec servatam sollemnitatem hastarum
animadverterit, fisco te satisfaciente revocata venditione fundum tibi restitui
iubebit.
2198/20/440. CJ 3.28.22 (Statillae d. 13 Feb 294 Sirmium) Si maritus tuus facto
testamento te quidem ex asse scripsit heredem, filia autem quam habuit in
potestate exheredata facta minime probetur nihilque ei relictum est neque
iustas causas offensae praestitisse convincatur, eam de inofficioso testamento
patris querentem totam hereditatem obtinere posse non ambigitur. 1. Quod si iam
obtinuit vel postea vincat, quodcumque maritus mortis suae tempore debuisse
tibi perhibetur, idem ab ea reddi oportet.
2199-2200/20/441. CJ 4.10.9 (Glyconi d./pp. 13/9 Feb 294) Negantes debitores
non oportet armata vi terreri: sed petitore quidem non implente suam
intentionem vel exceptione submoto absolvi, convictos autem condemnari ac iuris
remediis ad solutionem urgueri convenit.
2201/20/442. CJ 8.44.25 (Saturninae s. 13 Feb 294) Si tibi liberam Saturninus
condicionem eius ignorans distraxit ac nunc eam defendit in libertatem, hac
libera pronuntiata venditorem vel ex stipulatione duplae (Mb dupla
Pa dupli PbR duplae actione C dupl* Ma), quantum in
hanc deductum est, vel empti actione quanti tua interest convenire potes.
2202/20/443. CJ 4.13.3 (Theogeni s.14/20 Feb/16/22 May 294 Sirmium) Si filius
familias invito patre decurio creatus fuerit, pro eo patrem inquietari non
posse iure manifestissimo cautum est.
2203/20/444. CJ 6.58.7 (Ammiano s. 14/13 Feb 294 Sirmium). Patruo ac materterae
(edd. de insert libri) tertio constitutis gradu non pariter
intestati successio defertur, sed patris frater agnationis iure sorori
(dett. sororis CR) matris anteponitur.
2204/20/445. CJ 7.32.8 (Cyrillo pp. 14/12 Feb 294 Sirmium) Per procuratorem
utilitatis causa possessionem et, si proprietas ab hac separari non possit,
dominium etiam quaeri placuit.
2205/20/446. CJ 9.1.14 (Aeliae s. 14 Feb 294) Propter insidias, quas tuae vitae
paratas contendis, accusationem apud praesidem provinciae contra filium tuum,
si pietas et ratio naturalis animi tui non revocat intentionem, instituere
(BZ k.p. constituere libri) potes.
2206/20/447. CJ 6.59.3 (Ulpianae s. 15 Feb 294 Sirmium) Vitrico privigni
successionem intestati civili vel honorario iure non deberi certissimum est.
2207/20/448. CJ 4.13.4 (Achaeo s. 18 Feb 294 Sirmium) Patris nomine superstitis
filium nec munerum civilium nec debiti causa personali posse conveniri constat
actione.
2208/20/449. CJ 6.15.5 (Platoni d. 18 Feb 294 Sirmium) Certum est quidem
cognationis iure citra admissionem bonorum possessionis neminem
(V?Cb nemini Ca) posse succedere: defuncti vero cognati
succedere nolentes petere bonorum possessionem non urguentur.
2209/20/450. CJ 6.29.2 (Sotericho s. 18 Feb 294 Sirmium) Uxoris abortu
testamentum mariti non solvi, postumo vero praeterito, quamvis natus ilico
decesserit, non restitui ruptum iuris evidentissimi est.
2210/20/451. CJ 8.37.8 (Posidonio s. 18 Feb 294) Non moriturum praestari servum
impossibilis promissio est. post mortem autem eius stipulatus recte solutionem
postulat.
2211/20/452. Cod. Paris. 4414/4415 = Collectio 3.244-5 (Aurelio Ennio
Lucello et Marco Severino s. 20 Feb 294 Sirmium) Si pro possessione Titi
(Tiberii Momm.) Claudi vos debita fiscalia exsolvisse constat
(contestat 4415), vestram (vestra libri) esse possessionem
(possessione 4414) notissimi iuris est (e. Cujas omit
libri), ideo vir (v. Cujas ut libri) clarissimus proconsul patrium
vestrarum adlegatione (adlegationem 4415) salva mansura (s.m.
Momm. solutam usuram 4415) pro aliena (alienam
libri) cognoscitur (ideo virum clarissimum proconsulem partium duarum
adlegatione s.m. pro aliena re cognituro Momm.) tradere vobis hanc ipsam
(ipsa 4414) cum fructibus rem aequitatis ratione provisum est.
2212/20/453. CJ 6.20.14 (Stratonicae pp. 23 Feb 294/295 Trimontium) Si maritus
quondam tuus ab intestato patri suo heres extitit et ei postumus editus
successit, actionem hereditariam amitae filii vestri, quam habuit patris sui
mortis tempore dotem non conferenti denegare praeses non dubitabit.
2213/20/454. CJ 6.54.8 = 11.31.2 (Iulio et Zenodoro/Zenodoro s./sp. 23 Feb/25
Nov 294) Contra eos sive successores eorum (s.s.e. omit 11.3.2), qui rem
publicam administrantes per officii necessitatem civitati (c. omit
11.31.2) sub condictione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt,
quanti rei publicae interest satis acceptum non esse, dirigendam certum est
(c.e. omit 11.31.2) actionem (add perspicitis 11.31.2).
2214/20/455. CJ 3.32.20 (Quartillae 24 Feb 294) Non servum, quem res tuas
detinere adseveras, sed eius dominum de rebus repetendis conveniendum esse
perspicis.
2215/20/456. CJ 9.1.15 (Lupioni s. 27 Feb 294) Criminis accusationem instituere
cum periculo calumniae, si tibi existimatio integra est, minime prohiberis.
2216/20/457. CJ 6.42.25 (Iulianae d. 28 Feb 294) Heredem etiam res proprias per
fideicommissum relinqui posse non ambigitur.
2217/20/458. CJ 8.35.7 (Menandrae s. 28 Feb 294) Si ex maiore debiti quantitate
minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo praestitisti, petere quod
non probatur redditum, contra exceptionem pacti replicatione tuam adiuvans
intentionem, minime prohiberis.
2218/20/459. CJ 8.27.15 (Avianae d. 1 March 294 Sirmium) Obligatis pignori
mancipiis a creditore distractis ac traditis si post debitor quondam haec
sollicitaverit, non venditori (PaCb cum B debitori PbCaR), sed
emptori contra possidentem in rem competit actio.
2219/20/460. CJ 2.34.2 (Proculae 3 March 294) Licet in delictis aetate neminem
excusari constet, matri tamen, quae filiis tutorem aetatis lubrico lapsa non
petit, eorum minime denegari successionem convenit, cum hoc in maioribus
matribus tantum obtineat.
2220/20/461. CJ 6.37.17 (Eutychiano d. 5 March 294) Datum legatum adimi tam
pure quam sub condicione, non libertis tantum, sed etiam ingenuis placuit.
2221/20/462. CJ 9.22.18 (Maximo s. 5 March 294) Ex initio falsi commissi iusta
possessio non paratur. unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere
proponis, accusationem instituere potes.
2222/20/463. CJ 3.22.4 (Sisinniae d. 6 March 294 Byzantium?) Si ex possessione
servitutis in libertatem quis proclamat, ibi agi oportere status causam, ubi
domicilium constitutum habet qui se dominum dicit, non est ambigui iuris.
2223/20/464. CJ 4.16.5 (Iulio d. 6 March 294 Sirmium) Ubi debitum ante de
hereditate tibi solvatur ac tunc, si ad te pertineret, quaeri iubeamus,
praepostera petitio est. etenim cum tibi soceri successionem quaesitam
patuerit, debiti petitionem per confusionem extingui non ambigitur.
2224/20/465. CJ 4.38.6 (Aurelio Lucretio before 7 March 294) Si Gaudentius in
matrem tuam titulo venditionis sine quadam fraude dominium manicpii transtulit,
non idcirco, quod post inter eos matrimonium et divortium secutum dicitur, iure
eius quicquam derogatum est: quod vindicare, te matri tuae successisse probans,
minime prohiberis.
2225/20/466. CJ 7.14.9 (Potamoni? before 7 March 294) Libertina matre
procreatam ingenuis nasci natalibus evidentis ac manifesti iuris est. 1. Cum
igitur te matre libertina editam, dehinc ab hostibus captam postliminio
reversam proponas et nunc tibi servitutis moveri quaestionem, consequens est
adiri praesidem provinciae, qui de causa liberali cognoscet iure laturus
sententiam, sciens neque huiusmodi matris condicionem neque captivitatem
reversis de statu pristino quicquam posse detrahere.
2226/20/467. CJ 7.14.10 (Athenodorae before 7 March 294) Ad recognoscendos
singulos nomina comparata publico consensu, ob celandos natales ingenuis si
mutentur, minime nocet, natosque, licet in ministerio servitutis, liberae
condicionis non servos possessio, sed status ingenuos edi perficit.
2227/20/468. CJ 4.38.7 (Aurelio Isioni s. 7 March 294 Sirmium) Si ancillam ex
emptione sibi quaesitam mater tua donatione a secundo marito postea se
simulavit accepisse, tituli falsi figmentum dominium ei duplicare vel auferre
non potuit.
2228/20/469. CJ 7.10.6 (Mido s. 7 March 294) Si pater servum vestrum, licet
vobis minoribus viginti annis consentientibus, manumisit, ei libertatem
praestare non potuit.
2229/20/470. CJ 7.14.11 (Maximae s. 7 March 294) Si vestram possessionem nullus
praecessit titulus, sed ingenui constituti operas mercede placita locastis, nec
statui quicquam vestro derogatum est nec ad conventionis implendam fidem
sollemniter agere prohibemini.
2230/20/471. CJ 2.4.23 (Tatiano d. 8 March 294) Nec intentio creditorum
Archimedori, cui alios successisse profiteris, si obligatus pro eo non fuisti,
tenere potest. sed haec integro negotio tractari convenerat: nam cum iam
quaestionem transactione decisam et a te dari placitam numeratam pecuniam
proponas, huius indebiti soluti praetextu improbe tibi petitionem decerni
postulas, cum etsi tantum in stipulationem fuisset deducta, indebiti promissi
velamento defendi non posses.
2231-2/20/472. CJ 9.22.19 (Cosmiae s. 8 March 294) Etsi ad te negotium
pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres
accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens.
1. At (edd. ac libri) cum mulieribus in aliena causa falsi non
sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse
proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam.
2233/20/473. CJ 7.16.26 (Molento s. 9 March 294) Sicut datam libertatem
manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis instrumentum
praestare cogitur.
2234/20/474. CJ 8.50.13 (Aurelio/Coloniae/Brinae/Quartinae s. 11 March 294) Si
is, qui te ab hostibus ingenuam captam commercio (C omit R) redemit,
sibi matrimonio coniunxit, dignitate nuptiarum et voto futurae iustae subolis
vinculo pignoris tibi remisso redditos (t.r.r. C t. redditos Ra
remisso t.r. Rb) natales pristinos rationis est.
2235/20/475. CJ 8.53.21 (Antoniae s. 11 March 294) Constante matrimonio dotem
penes maritum suum constitutam avia tua donare tibi non potuit.
2236/20/476. CJ 4.29.17 (Alexandro 13 March 294) Si, cum pater vester a
Callistrato mutuam sumpsisset pecuniam, velut haec eius uxor accepisset,
instrumentum conscriptum est, nec ad exceptionis tractatum ex senatus consulto
venientem pervenire necesse est, cum eam veritatis substantia, constituta
potior quam simulata gesta, tueatur.
2237/20/477. CJ 2.12.19 (Firmo s. 14 March 294) Si pretium, quod (q. delete
Kr.) actoribius alienis fundum vel servum citra mandatum tibi
distrahentibus dedisti et neque praecessisse (e.n.p. melius abesset adest
tamen apud Gr.) neque secuta contractum domini declaretur voluntas, in rem
autem eius id pretium cessisse provinciae praeses causa cognita perspexerit,
hoc tibi restitui (secundum formam perpetui edicti BZ insert k.p.)
iubebit.
2238/20/478. CJ 4.38.8 (Herodi et Diogeni/Herodi Diogeni d. 16 March 294) Si
non donationis causa, sed vere vineas distraxisti nec pretium numeratum est,
actio tibi pretii, non eorum quae dedisti repetitio competit.
2239/20/479. CJ 8.50.14 (Severae s. 17 March 294) Ius postliminii filiam rebus
humanis exempta matre, dum in servitutis ipsa necessitate per captivitatis
causam fuit, eventu purgato (vitio suo insert Momm.) vigore ad eius
legitimam invitat hereditatem, nec tibi medii temporis fortuna, quominus res
maternas successione quaesitas persequi possis, iniuriam fieri patimur.
2240/20/480. CJ 7.2.10 (Germano before 18 March 294) Directis verbis iure data
libertate non sola impositione pilei, sed adita hereditate, si nulla iuris
impediat constitutio, liberti constituuntur (orcini add CR).
2241/20/481. CJ 2.32.2 (Laurinae d. 18/17 March 294/293 Sirmium) Indebito
legato, licet per errorem iuris a minore soluto, repetitionem ei decerni, si
necdum tempus, quo restitutionis tribuitur auxilium, excesserit, rationis
est.
2242/20/481. CJ 7.2.11 (same) Si iure non substitit testamentum, in hoc nec
libertates--cum non fuisse additum, ut pro codicillis scriptum valeret,
proponas--recte datas constabit.
2243. Edict. CJ 3.3.2 (Dio et Max AA et CC dicunt: d. 18 March/July 294) Placet
nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere,
antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut,
si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia
huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant
potestatem--quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus
solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur:
quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non
deminuta videantur:--dum tamen de ingenuitate, super qua potuerant et ante
cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent.
2244. CJ 3.11.1 (same) Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel
personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium
instructionis exhibendae postulatum dari conveniet. 1. Quod hac ratione
arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona
vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero
ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina
autem dilatione novem menses computari oportebit. 2. Quod ita constitutum
iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant
dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima
ratio flagitaverit et necessitas desideratae instructionis exegerit, non facile
amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam.
2245. CJ 7.53.8 (same) Exsecutorem eum solum esse manifestum sit, qui post
sententiam, inter partes audita omni et discussa lite, prolatam iudicatae rei
vigorem ad effectum videtur adducere.
2246. CJ 7.62.6 (same) Eos, qui de appellationibus cognoscent ac iudicabunt,
ita iudicium suum praebere conveniet, ut intellegant, quod, cum appellatio post
decisam per sententiam litem interposita fuerit, non ex occasione aliqua
remittere negotium ad iudicem suum fas sit, sed omnem causam propria sententia
determinare conveniat, cum salubritas legis constitutae ad id spectare
videatur, ut post sententiam ab eo qui de appellatione cognoscit recursus fieri
non possit ad iudicem, a quo fuerit provocatum. quapropter remittendi
litigatores ad provincias remotam occasionem atque exclusam penitus
intellegant, cum super omni causa interpositam provocationem vel iniustam
tantum liceat pronuntiare vel iustam. 1. Si quid autem in agendo negotio minus
se adlegasse litigator crediderit, quod in iudicio acto fuerit omissum, apud
eum qui de appellatione cognoscit persequatur, cum votum gerentibus nobis aliud
nihil in iudiciis quam iustitiam locum habere debere necessaria res forte
transmissa non excludenda videatur. 2. Si quis autem post interpositam
appellationem necessarias sibi putaverit esse poscendas personas, quo apud
iudicem qui super appellatione cognoscet veritatem possit ostendere, quam
existimabit occultam, hocque iudex fieri prospexerit, sumptus isdem ad (ad
dett. et CR) faciendi itineris expeditionem praebere debebit, cum
id iustitia ipsa persuadeat ab eo haec recognosci, qui evocandi (evocari
Momm.) personas sua interesse crediderit. 3. Super his vero, qui in
capitalibus causis constituti appellaverint--quos tamen et ipsos vel qui pro
his provocabunt non nisi audita omni causa atque discussa post sententiam
dictam appellare conveniet--, id observandum esse sancimus, ut inopia idonei
fideiussoris retentis in custodia reis opiniones suas iudices exemplo
appellatoribus edito (e.a.e. Ca exempla a. edita Cb exemple a.
edicto Ra et exempla a. edita Rb) ac refutatorios (Ca?
refutatorias Cb refutatoria R) eorum ad scrinia quorum interest
transmittant, quibus gestarum rerum fides manifesta relatione pandatur, ut
meritis eorum consideratis pro fortuna singulorum sententia proferatur. 4. Ne
temere autem ac passim provocandi omnibus facultas praeberetur, arbitramur eum,
qui malam litem fuerit persecutus, mediocriter poenam a competenti iudice
sustinere. 5. Sin autem in iudicio propriam causam quis fuerit persecutus atque
superatus voluerit provocare, eodem die vel altero libellos appellatorios
offerre debebit. is vero, qui negotium tuetur alienum, supra dicta condicione
etiam tertio die provocabit. 6. Apostolos post interpositam provocationem etiam
non petente appellatore sine aliqua dilatione iudicem dare oportet, cautione
videlicet de exercenda provocatione in posterum minime praebenda.
2247/20/482. CJ 5.18.8 (Sallustiae d. 20/16 March 294 Sirmium) Nec maritus,
licet post divortium in quantum facere possit condemnandus est, post idoneus
factus, qui non redidderat integrum, residuam probabiliter solutionem recusat.
at cum eius heredes in solidum conveniendos non ambigitur, ne cum his solvendo
factis experiri non possis, superstitiosam geris sollicitudinem.
2248/20/483. CJ 4.38.9 (Severo militi/Severo d. 25 March 294 Sirmium) Empti
fides ac venditi sine quantitate nulla est. placito autem pretio non numerato,
sed solum tradita possessione istiusmodi contractus non habetur irritus, nec
idcirco is qui comparavit minus recte possidet, quod soluta summa quam dari
convenerat negatur. sed et (et R cum B omit PC) donationis gratia
praedii facta venditione si traditio sequatur, actione pretii nulla competente
perficitur donatio.
2249/20/483. CJ 7.26.8 (same) Ex causa transactionis habentes iustam causam
possessionis usucapere possunt.
2249A/20/438A. Cons 9.18 (Sergiae et Anagio 25 March 294) De dubia vero lite
facta transactio rescindi non potest.
2250/20/484. CJ 6.57.2 (Metrodorae s. 26 March 294/293 Sirmium) Non pro numero
superstitum mortis matris tempore, sed succedentium materna scinditur
hereditas. 1. Quapropter si mater vestra te et uno fratre emancipatis, duobus
autem aliis in patria positis potestate superstitibus diem functa est et hi,
qui in potestate patris fuerant, priusquam maternam hereditatem sibi
quaererent, rebus humanis exempti sunt, inter duos tantum viriles non ambigitur
factas portiones.
2251/20/485. CJ 8.53.22 (Diomedi s. 26 March 294 Sirmium) Cum res filio
emancipato ea condicione, ut creditoribus tuis solveret, te donasse proponas,
si stipulatione vel in continenti habito pacto huic rei prospexisti,
creditoribus quidem non contra eum ex placito vestro, sed adversus te competit
actio (tibi autem adversus filium ex stipulatu competit actio vel sim.
desiderantur cf B et BZ) 1. Eum autem, cui certa lege praedia donasti,
incerta civili actione ad placitorum obsequium urgueri secundum legem
donationibus dictam convenit.
2252/20/486. CJ 4.35.14 (Hermiano/Aurelio Hermoniano d. 27 March 294 Sirmium)
Si secundum mandatum Tryphonis ac Felicis equos tua pecunia comparatos vel in
solutum a proprio debitore tibi traditos uni de his utriusque voluntate
dedisti, ad parendum placitis eos mandati iudicio conventos bona fides
urguet.
2253/20/487. CJ 8.2.2 (Marco s. 27 March 294) Si ex edicto sororis patruelis
intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum possessione quaesisti
successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur eius fuerunt,
secundum edicti (VCaR interdicti Cb) quorum bonorum tenorem ab
his, qui pro herede vel pro possessore possident dolove malo fecerint, quo
magis desierint possidere, tibi rector provinciae restitui efficiet.
2254/20/488. CJ 8.19.3 (Theophilo d. 27 March 294) Quominus creditor, qui ante
pignus accepit, distrahat, non offerendo secundus priori debitum interpellare
non potest.
2255/20/489. Collatio 10.4.1 (Aurelio Altenico Andronico s. 27 March 294
Sirmium) Eos penes quos vestem et argenti materiam deposuisse
proponis apud rectorem provinciae convenit interrogari, qui eos, sive
teneant sive dolo fecerint quominus possint restituere, secundum bonam fidem
tibi satisfacere compellet.
2256/20/490. CJ 3.38.6 (Thesidianae d. 28 March 294 Sirmium) Si cum patruo
vestro hac condicione divisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse
iuraret, nec fidem placitis exhibuit, quominus res indivisas requiratis, eorum
placitum quae in divisionem venerunt nihil vobis nocere potest.
2257/20/491. CJ 3.41.5 (Menophilo s. 28 March 294) Si tibi per furtum nec
manifestum ancillam servus ope consilioque domini cum aliis rebus subtraxit,
cum inter servum et liberum civile iudicium consistere non possit, eum (erum
Momm. auton ton despotên B) ob hoc delictum dupli poenali
actione et de rebus propriis vindicatione vel condictione convenire potes.
2258/20/492. CJ 7.34.2 (Dionysio before 30 March 294) In servorum proprietatis
negotio cum usucapio locum habeat, ad quaestionem longi temporis
praescriptionis superfluo pervenitur.
2259/20/493. CJ 3.31.8 (Aurelio Asterio/Asterio d./pp. 30 March 294/5 Apr 294
Sirmium) Liber nec ne fuerit testator, ante omnia disquiri debet, cum (cum
PR antequam C contra B) hereditas petatur.
2260/20/493. CJ 6.59.4 (same) Servus successores habere non potest.
2261/20/493. CJ 7.16.27 (same) Arrianus si mota quaestione a Leonide liber fuit
pronuntiatus, in servitutem a victo iterum non recte petitus est. 1. Coheres
etiam tibi ab Arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status
moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos
venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt.
2262/20/493. Cons 6.18 (same) Si secundum edicti formam testamentum obsignatum
extitit, bona, quae cum moreretur auctor tuus, eius fuerunt, sollemniter petes
et rel.
2263/20/494. CJ 7.34.3 (Apollinario 30 March 294 Sirmium) Unus individuum
commune pro solido possidens intervallo temporis, quominus socius portionem
vindicare vel eum communi dividundo iudicio provocare possit, non defenditur,
cum neque familiae erciscundae iudicium neque communi dividundo actio
excluditur longi temporis praescriptione.
2264/20/495. CJ 5.34.10 (Florentino pp. 30 March 294) Curatorem habenti neque
adiungi nisi causa cognita nec in loco eius alium substitui non ante priore
remoto ambigui iuris non est: teque afuturum (VC cum B futurum Ra
adfuturum Rb) damni, quod medio tempore negotiis pupillaribus contigit,
esse succedaneum, cum actorem periculo tuo constituere debueris, nec iure
magistratum in absentiam tuam alium creasse certum est.
2265/20/496. CJ 5.36.5 (Zenoni d. 30 March 294) Cum ob augmentum facultatum
curatores adiungi solent, non prius tutores dati administratione eorum
liberantur. 1. Sane si is qui administravit tempore finitae tutelae fuit
solvendo, secuti temporis periculum ad te pertinere non potuisse manifestum
est.
2266/20/497. CJ 8.44.26 (Neoni s. 31 March 294 Sirmium) Si quis tibi servum
vendidit, postquam is rebus humanis exemptus est, cum evictionis periculum
finitum sit, a te conveniri non potest.
2267/20/498. CJ 6.22.3 (Licinio s. 2 Apr 294/293 Sirmium) Senium quidem aetatis
vel aegritudinem corporis sinceritatem mentis tenentibus testamenti factionem
certum est non auferre. 1. Filiam autem, quae (V filium a. qui
PCR) in potestate est, testamentum facere non posse indubitati iuris
est.
2268/20/499. CJ 7.45.7 (Isidorae before 3 Apr 294) Ex stipulatione parta
actione pacisci proximis personis suadendo praeses provinciae verborum
obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec
vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae
certis finibus concludi saepe sit constitutum. 1. Quapropter si nihil causa
cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, vox pacisci suadentis
praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit.
2269/20/500. CJ 7.45.8 (Licinio before 3 Apr 294) Libera quidem Theodota, quam
ex emptionis causa vel in solutum creditori traditam proponis, pronuntiata
citra provocationis auxilium sententia rescindi non potest. 1. Verum si mota
quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit,
iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, vel ob debitum
reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis.
2270/20/501. CJ 4.10.10 (Rufino d. 3 Apr 294) Adversus debitorem electis
pignoribus personalis actio non tollitur, sed eo, quod de pretio servari
potuit, in debitum computato de residuo manet integra.
2271/20/502. CJ 7.45.9 (Domno s. 3 Apr 294) Post sententiam, quae finibus
certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius successore de quaestione,
quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam (nam
PbC cum B k.p. omit PaR) nec de possessione pronuntiata proprietati
ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque
perimunt.
2272/20/503. CJ 7.51.1 (Actae 3 Apr 294) Hoc fructuum nomine continetur, quod
iustis sumptibus deductis superest.
2273/20/504. CJ 8.27.16 (Silvano s. 3 Apr 294) Unus ex multis debitoris qui
pignora tradiderat heredibus, quod ab eo personali actione peti potuit,
solvendo res obligatas distrahendi creditori facultatem non ademit.
2274*. CJ 9.45.5 (Matronae s. 3 Apr 294 Pisa/Sirmium) Si femina suam suorumque
iniuriam exsequatur, cum ipsa pacto contra vetitum destitisse profiteatur, in
senatus consulti Turpilliani poenam eam incidisse certi iuris est.
2275/20/505. CJ 7.32.9 (Sergio pp. 3 Apr 294 Sirmium) Nec ex vera venditione
possessionem, quam non fuerat emptor adeptus, improbe retinere potest: ac multo
minus is, qui adseveratione falsa velut emptor, cum sine obligatione pignoris
pecuniam mutuo dedisset, fundum inrumpens alienum retinendi iustam habet
causam.
2276/20/506. CJ 2.4.24 (Victorino s. 4 Apr 294 Sirmium) Si quidem ex causa
transactionis acceptis his quae instrumento continentur nihil amplius peti
convenit, adversariam tuam exceptionis auxilio defendi perspicis. sin vero
certam quantitatem quasi solam ab ea debitam reddere se debere sine litis
decisione confessa est, tam eam quam residuam debiti partem petere minime
prohiberis.
2277/20/507. CJ 8.27.17 (Agapae d. 4 Apr 294) Rei creditor obligatae generali
sive speciali conventione per creditorem alium, cui non fuerat nexa, venumdatae
non amittit persecutionem.
2278/20/508. CJ 8.46.7 (Duplianae s. 4 Apr 294) Si maritus tuus, licet
militans, in patria potestate constitutus filium legitimis suscepit nuptiis,
eum in potestate avi perseverasse non ambigitur.
2279/20/509. CJ 5.28.6 (Domnae s. 5 Apr 294 Sirmium) Si tibi pater avunculum
testamento recte tutorem dedit nec is excusatus est, eum tutelae iudicio tam
administratis quam neglectis, cum administrari deberent, apud competentem
iudicem conveni secundum bonam fidem tibi satisfacere iussurum.
2280/20/510. CJ 5.62.18 (Sabino d. 5 Apr 294) Tutores nominatos appellationem
interponere necesse non habere certissimi iuris est. 1. Quapropter, licet non
appellasti, si quam te excusationem habere confidis, intra tempus, quod divi
Marci constitutione praescriptum est, hac apud praesidem provinciae uti non
prohiberis. 2. Nam quod omnium bonorum patrem pupilli usum fructum reliquisse
quondam uxori suae proponis, ad excusandos vos a tutela non est idoneum.
2281/20/511. CJ 8.4.3 (Ulpiae et Proclinae s. 6 Apr 294) Auctoritatem vobis
rescripti nostri tenendae possessionis, quam vos per violentiam adeptas
(PaR adeptam VCa ademptam PbCb tên biaiôs
lêphtheisan nomên B) profitemini, commodari (V
commodare PCR) nimis improbe postulatis.
2282/20/512. CJ 9.41.14 (Constantio s. 6 Apr 294). Servos non solum pro
dominis, sub quorum dominio sunt constituti, sed pro his quorum antea fuerunt
interrogari posse constat.
2283/20/513. CH Visi 1.1 (Aurelio Alexio s. 7 Apr 294 Sirmium)
Exceptionem non numeratae pecuniae non anni sed quinquennii spatio
deficere nuper censuimus.
2284/20/514. CJ 4.38.10 (Aureliae Gordianae d. 7 Apr 294) Si mater tua velut ex
bonis patris praedium suum comparavit, cum rei propriae non consistat emptio et
hanc simulatam proponas, huiusmodi placitum mutare substantiam veritatis et ei
nocere non potuit.
2285/20/515. CJ 5.71.16 (Eutychiae s. 8 Apr 294/27 Nov Anchialus?) Si praedium
rusticum vel suburbanum, quod ab urbanis non loco, sed qualitate secernitur, in
pupillari aetate constituta tutore auctore vel adulta sine decreto praesidis
provinciae in qua situm est venumdedisti, secundum sententiam senatus consulti
dominium eius sive ius a te discedere non potuit, sed vindicationem eius et
fructuum, vel his non existentibus condictionem competere constitit. 1. Emptor
autem si probare potuerit ex ceteris facultatibus oboedire te muneribus sive
honoribus non potuisse, ad utilitates praeterea tuas cessisse pecuniam, quam
pretii nomine sumpseras, doli exceptionis auxilio pretium cum usuris, quas
praestatura esses, et sumptus meliorati praedii servare tantummodo potest.
2286/20/516. CJ 6.16.2 (Firmo s. 8 Apr 294 Sirmium) Si aviae frater eorum, de
quorum successione agitur, velut ex testamento adiit hereditatem, quos
intestatos decessisse ac falsum testamentum prolatum contendis, et ab intestato
non petita bonorum possessione vita functus est, ac tu licet quinto gradu
constitutus ex successorio capite petisti bonorum possessionem vel necdum
exclusus petas, eorum successionem potes vindicare. nam si is, quem quarto
gradu constitutum non ambigitur, ex edicto petiit nec hoc te latuit, frustra
nobis supplicasti.
2287/20/517. CJ 9.41.15 (Maximo s. 9 Apr 294) Interrogari servos de facto suo
non solum in criminali causa, sed etiam in pecuniaria--veluti quando per eum
depositi vel commodati nomine vel in aliis causis legibus cognitis res aliis
praestitae sunt--posse non ambigitur.
2288/20/518. CJ 7.16.28 (Eurymedonti s. 10 Apr 294 Sirmium) Avi paterni
magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si
quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. sed nec
materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis
tamen ex causis status mutari consueverit.
2289/20/519. CJ 8.4.4 (Hygino s. 10 Apr 294 Sirmium) Si de possessione vi
deiectus es, eum (VPaC cum PbRb *cum Ra) et legis Iuliae
vis privatae reum postulare et ad instar interdicti unde vi convenire potes,
quo reum (q.r. Cb *** reum V cum reum PtRa cogendum eum
PvRb quo Ca) causam omnem praestare, in qua fructus etiam, quos
vetus possessor percipere potuit, non quos praedo percepit, venire non
ambigitur.
2290/20/520. CJ 4.13.5 (Lampetio s. 11 Apr 294) Ex patroni vel domini contractu
liberti vel servi conveniri non possunt.
2291/20/521. CJ 4.23.3 (Soterae d. 11 Apr 294 Sirmium) De restituendis rebus,
quas obligandas pro se dederas, postquam debitum fuerit extenuatum, commodati
actionem etiam adversus heredes eius exercere potes.
2292/20/522. CJ 2.4.25 (Marcellae et Cyrillae s. 12 Apr 294) Si maiores quinque
et viginti annis cum patruo sive avunculo vestro transegistis vel ei debita
donationis causa sine aliqua condicione remisistis, non idcirco, quod hoc huius
hereditatis captandae causa, id est spe futurae successionis, vos fecisse
proponatis, aliis ei succedentibus instaurari finita debent.
2293/20/523. CJ 6.42.26 (Gaiano d. 12 Apr 294 Sirmium) Ex repudiatione
fideicommissi doli mali exceptio iusta causa intercedente tunc opponitur,
quando ipse, cui fideicommissum relictum est, repudiatione usus fuerit. unde
cum hoc non te, sed patrem fecisse adseveras, qui tibi nocere non potuit, nihil
tibi obesse potest.
2294/20/524. CJ 8.41.5 (Septimiae s. 12 Apr 294 Sirmium) Si pater tuus, cui te
successisse proponis, creditori pro Alexandro suscepto nomine certam pecuniam
stipulanti spopondit, licet per improbitatem Alexander ei satis non fecit,
tamen summae repromissae nimis improbe solutio negatur.
2295/20/525. CJ 2.4.26 (Dionysiadae s. 13 Apr 294) Transactione matris filios
eius non posse servos fieri notissimi iuris est.
2296/20/526. CJ 7.4.11 (Flaviano before 15 Apr 294) Si servus fuisti ac tibi
per fideicommissum libertas relicta fuerit, pervides sine manumissione (sine
facto BZ k.p.) te ad libertatem pervenire non potuisse. 1. Quapropter si
verbis precariis constitutus servus libertatem accepisti, adiri praeses
provinciae oportet, ut causa cognita, si tibi deberi libertatem perspexerit, ad
manumittendum eum qui debet urgueat vel, si latitet, contra latitantem
interposito decreto tibi prospiciat.
2297/20/527. CJ 4.35.15 (Aurelio Precario Athenaeo d. 15 Apr 294) Mandatum re
integra domini morte finitur.
2298/20/528. CJ 5.59.2 (Serenae s. 15 Apr 294) Nec actiones sine tutoris
auctoritate in aetate pupillari constituta (PR constitutus VC)
remittendo quicquam amittere poteris.
2299/20/529. CJ 5.28.7 (Tryphaenae d. 15 Apr 294 Sirmium) Tutelae contra
tutorem mota, quam testamento patris, si in eius (VMb in cuius
CR) fuisti potestate, datum proponis, reddi tibi si quid debetur
competens iudex aditus iubebit. curatorem enim inutiliter in testamento dari
non ambigitur.
2300/20/530. CJ 7.4.12 (Irenaeo s. 15 Apr 294 Sirmium) Ex verbo `commendo'
testamento vel codicillis non videri fideicommissariam libertatem relictam
auctoritate iuris declaratur.
2301/20/531. CJ 2.20.7 (Sebastiano d. 16 Apr 294) Si maior quinque et viginti
annis hereditatem fratris tui repudiasti, nulla tibi facultas eius adeundae
relinquitur. sane si eius uxoris tibi substitutae dolo factum est, actionem de
dolo contra eum exercere potes.
2302/20/532. CJ 2.53.5 (Liciniano d. 16 Apr/14 Feb 294) Si ab hostibus cum
patre ac matre captus, post his ibi defunctis legis Corneliae beneficio
reversus successiones eorum quaesisti, exemplo utilis actionis, quae in
integrum restitutis datur, cum exceptionis annuae quae huic obici solet obiectu
res vindicare non prohiberis.
2303/20/533. CJ 6.55.7 (Aemilianae s. 16 Apr/14 Feb 294 Sirmium) Filium habere
suum libertus in potestate non prohibetur, cum ob praeteritum statum ex
legitimis nuptiis ingenuorum exemplo filios habere liberto non sit
interdictum.
2304/20/533. CJ 8.46.8 (same) Libertos exemplo ingenuorum filios suos post
libertatem ex legitimis nuptiis natos in potestate habere non est prohibitum
2305/20/534. CJ 3.1.7 (Irenae s. 18/16 Apr 294 Sirmium) Cum debitoris tui
servum, tibi pignoris iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis
exempti tenere profitearis, adversus eum dari tibi actiones contra ius
postulas, si quidem inter servum et liberum consistere iudicium nullum possit.
ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis venire te convenit quam
illicita postulare.
2306/20/535. CJ 2.28.2 (Severae et Clementianae d. 19 Apr/27 Feb 294 Sirmium)
Rem, quam a patre vestro quondam creditor eius obligatam sibi distraxit, per
aetatem vestram postulantium revocari desiderium non habet rationem. 1. Quod
iuris est et si extraneo successistis: nam si creditor non bona fide versatus
est, ipsum magis vel tutores sive curatores vestros, qui hanc venumdari passi
sunt, convenite.
2307/20/536. CJ 4.1.8 (Alexandro s. 20 Apr 294) Actori delato vel relato
iureiurando, si iuraverit vel ei remissum fuerit sacramentum, ad similitudinem
iudicati in factum actio competit.
2308/20/537. CJ 6.59.5 (Iustinae s. 20 Apr/18 Feb 294) Amitae, cui successisse
filios suos proponis, hereditatem tuo nomine non recte petis. 1. Sed quoniam
hos etiam intestatos diem functo adseveras, si quidem hi, quos privignos
eiusdem amitae dicis, eorum consanguinei fuerint fratres, tam agnationis quam
cognationis iure secundo gradu constitutos tibi praeferri non ambigitur. nam si
amitini tui alio etiam patre nati (C amiti t.e.a.p.n. Ra amitinis
tuis e.a.p.natis Rb) numquam (neque hi Momm.) eorum matri
privigni sunt, admisisse te bonorum possessionem probans eorum vindica
successionem.
2309/20/538. CJ 8.40.22 (Hermiano s. 20 Apr 294) Si ultra hoc, quod accepit ea,
pro qua te mandatorio nomine intercessisse commemoras, daturum te scripsisti
(idem B quod daturum te scripsisti, accepit . . . .commemoras
Momm.), praeses provinciae ex hoc, quod ultra mandatum tuum numeratum
est, a te nihil exigi patietur.
2310/20/539. CJ 6.35.10 (Silvanae d. 20 Apr 294 Sirmium) Sororem fratris necem
iure licito vindicantem evincere ab uxore scripta recte successionem non
convenit. 1. Secundum quae, si fiduciam innocentiae geris et neque dolo malo
tuo maritum necatum neque alias indignam te successione posse probari confidis,
adversus omnem calumniam maximam habes securitatem.
2311/20/540. CJ 4.22.2 (Soteri d. 22 Apr 294) Acta simulata, velut non ipse,
sed eius uxor comparaverit, veritatis substantiam mutare non possunt. quaestio
itaque facti (Cb quaestione i. facta P quaestio i. facta
CaR) per praesidem examinabitur provinciae.
2312/20/541. CJ 2.18.20 (Octaviae d. 24 Apr 294 Sirmium) Tutori vel curatori
similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe
superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem, huic autem
propria voluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui vel in paucis amici
labore consulatur. 1. Secundum quae super his quidem, quae nec tutor nec
curator constitutus ultro quis administravit, cum non tantum dolum et latam
culpam, sed et levem praestare necesse habeat, a te conveniri potest et ea,
quae tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere. 2. De ceteris
vero, quae ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui
nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit,
exigi non potest: et idcirco adversus eos, quos res tuas tenere dicis,
detorquere tuas petitiones debes.
2313/20/542. CJ 5.43.9 (Ammiano s. 24 Apr 294) Suspectos tutores ex dolo, non
etiam eos, qui ob neglegentiam remoti sunt, infames fieri manifestum est.
2314/20/543. CJ 4.8.1 (Hermogeni s./d. 26 Apr/1 May 294) Praeses provinciae,
sciens furti quidem actione singulos quosque in solidum teneri, condictionis
vero nummorum furtum subtractorum electionem esse ac tunc demum, si ab uno
satisfactum fuerit, ceteros liberari, iure proferre sententiam curabit.
2315/20/544. CJ 6.32.3 (Aristoteli d. 26 Apr 294/293) Eius, quod ad causam
novissimi patris vestri iudicii pertinet, de calumnia tibi iuranti praeter
partem, quam aperiri defunctus vetuit vel ad ignominiam alicuius pertinere
dicitur, inspiciendi ac describendi praeter diem et consulem tibi rector
provinciae facultatem fieri iubebit.
2316/20/545. CJ 8.27.18 (Gaiano s. 26 Apr 294) Qui a creditore pignori
obligatum iure emit, de proprietate vinci non potest.
2317/20/546. CJ 1.18.6 (Tauro et Pollioni d. 27 Apr 294) Si non transactionis
causa, sed indebitam errore facti olei materiam vos Archantico stipulanti dare
spopondisse rector animadverterit provinciae, reddito quod debetis residui
liberationem condicentes audiet.
2318/20/547. CJ 4.1.9 (Marciano s. 27 Apr 294 Sirmium) Delata condicione
iurisiurandi reus--si non per actorem, quominus de calumnia iuret,
steterit--per iudicem solvere vel iurare, nisi referat iusiurandum, necesse
habet.
2319/20/548. CJ 2.21.6 (Sententiae d. 27 Apr 294 Sirmium) Si intra aetatem, cui
succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te
renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse
non potest.
2320/20/549. CJ 4.17.1 (Macedonae d. 27/26 Apr 294 Sirmium) Post litis
contestationem eo qui vim fecit vel concussionem intulit vel aliquid deliquit,
defuncto successores eius in solidum, alioquin in quantum ad eos pervenit
conveniri iuris absolutissimi est, ne alieno scelere ditentur.
2321/20/550. CJ 5.12.20 (Tiberio d. 27 Apr 294 Sirmium). Pro oneribus
matrimonii mariti lucro fructus dotis totius esse, quos ipse cepit, vel, si
uxori capere donationis causa permisit, eum in quantum locupletior facta est
posse agere manifestissimi iuris est.
2322/20/551. CJ 6.49.5 (Verissimo s. 27 Apr 294 Sirmium) Et sine scriptura per
fideicommissum hereditas recte relinquitur. 1. Igitur si te uxor tua et
privignum suum in discrimine mortis constituta designavit velle successionem
obtinere, usque ad dodrantem eius voluntatem ratam servari convenit, cum
intestato ei succedentes de restituendo fideicommisso conventos ultra quartam,
aere alieno deducto, quam (quantum a.a.d. Momm.) penes eos sententia
senatus consulti relinqui praecepit, tantum obtinere posse praestiterit.
2323/20/552. CJ 8.46.9 (Nicagorae s. 27 Apr 294 Sirmium) Nec filium negare
cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac denuntiata poena,
item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium alimentorum apud
praesidem maiori trimo petenti (CRb petendi V pete Ra)
monstratum iure manifesto declarant.
2324/20/553. FV 270 (Caeciliae Anagrianae s. 27 Apr 294 Sirmium) Si
donationibus in unam filiam collatis quarta non retenta patrimonium
exhaustum in fraudem ceterorum filiorum probetur, has rescindi ad instar
inofficiosi testamenti sacris constitutionibus parentum nostrorum evidenter
continetur. Matre quoque filiae res venum dante nihil ei auferri posse non
ambigitur.
2325/20/554. CJ 6.9.5 (Maximo between 18 and 28 Apr 294) Quamdiu per facti
quaestionem incertum est, utrumne secundum tabulas an ab intestato, et ex quo
capite possessio sit delata, ne tibi tempus agnoscendae bonorum possessionis
praefinitum cedat, superstitiosam geris sollicitudinem.
2326/20/555. CJ 2.3.25 (Euhemero s. 28 Apr 294 Sirmium) Debitorum pactionbius
creditorum petitio nec tolli nec mutari potest.
2327/20/556. CJ 6.9.6 (Frontinae d. 28 Apr 294 Sirmium) Iuris ignorantiam nec
mulieribus prodesse in edicti perpetui cursum de agnoscenda bonorum possessione
manifestum est.
2328/20/557. CJ 5.44.5 (Tigrani s. 28 Apr 294) Sive ex testamento sive iure
legitimo fratris tui filiorum tutelae onus ad te pertineat, vereri non debes de
his quaestionibus, quas adversus fratrem quondam tibi fuisse dicis, cum si qua
emerserit lis, procuratore dato et illis curatore ad litem constituto et
sollemnitati iuris, ubi tutor exigitur, et indemnitati utriusque prospici
possit.
2329/20/558. CJ 4.65.26 (Aurelio Opilioni et Hermio d. 29 Apr 294) Si
conductionis implestis fidem, eius rei gratia factum instrumentum evanuit. quod
si quid vestrum in fundo fuit vel vi direptum est, hoc restitui vobis praeses
provinciae iubebit.
2330/20/559. CJ 6.1.2 (Pompeiano pp. 29 Apr 294) Requirendi fugitivos
potestatem fieri dominis praesidalis officii est.
2331/20/560. CJ 5.31.10 (Prisco s. 30 Apr 294 Sirmium) Nepotibus fratris tui,
si eorum mater in petendis tutoribus debito non fungatur officio, petere
tutores sollemniter potes.
2332/20/561. CJ 2.35.1 (Isidorae d. 1 May 294 Sirmium) Contra eos, qui res
minorum (dett. cum B minoris PCR) tenent, si usucapione dominium
adquisierint, restitutionis auxilium eis decerni debet.
2333/20/562. CJ 4.22.3 (Marinae d. 1 May/27 Feb 294 Sirmium) Emptione pignoris
causa facta non quod scriptum, sed quod gestum est inspicitur.
2334/20/563. CJ 4.8.2 (Aristaeneto d. 1 May 294) Ante oblationem interemptae
rei furtivae damnum ad furem pertinere certissimum est.
2335/20/564. CJ 6.21.14 (heredibus Maximae s. 3 May 294 Aurrii) Si a fratre suo
militante mater vestra scripta heres successionem eius sibi quaesiit, quamvis
testamenti scriptura non continet iuris observationem, hanc hereditatem fratrem
testatoris vel eius filios ab intestato evincere non potuisse iure constitit.
2336/20/565. CJ 4.51.5 (Aurelio Aegro 8 May/March 294 Sirmium) Si fundum tuum
pater post emancipationem te non consentiente venumdedit neque ei successisti
neque possidens longi temporis praescriptione munitus est, eum tibi agenti
rector provinciae reddi efficiet.
2337/20/566. CJ 2.4.27 (Catoni s. 9 May 294) Sanam mente, licet aegram corpore
(s.m.l.a.c Kr. cum BZ k.p. B sana m.l. egra Ma sana m.l.
egro A sane m.l. aegrum P sanum m.l. aegrum PbCR) recte
transigere manifestum est, nec postulare debueras improbo desiderio placita
rescindi valetudinis corporis adversae velamento.
2338/20/567. CJ 4.7.5 (Bitho s. 10 May 294/293) Promercalem te habuisse uxorem
proponis: unde intellegis et confessionem lenocinii preces tuas continere et
cautae quantitatis ob turpem causam exactioni locum non esse. quamvis enim
utriusque turpitudo versatur ac soluta quantitate cessat repetitio, tamen ex
huiusmodi stipulatione contra bonos mores interposita denegandas esse actiones
iuris auctoritate demonstratur.
2339/20/568. CJ 4.7.6 (Eutychiae d. 18 May 294) Ob restituenda quae subtraxerat
accipientem pecuniam, cum eius tantum interveniat turpitudo, condictione
conventum hanc restituere debere convenit.
2340/20/569. CJ 6.59.1 (Varianae s. 18 May/Dec 294 Sirmium) Scire debuisti
fratre emancipato potiorem eam quae in familia mansit in alterius emancipati
bonis non haberi, sed eos pariter, si sollemniter petierint bonorum
possessionem, succedere.
2341/20/570. CJ 9.12.4 (Liberatio s. 15 June 294/293 Sirmium) Si criminis
accusationem propter res a servo raptas intentandam putaveris, non contra
dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere debes.
1. Sed quoniam a Fuscinillo etiam te verberibus adflictum adseveras, si
hominibus coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis Iuliae de vi privata reum
deferendum putaveris, apud praesidem provinciae age non ignarum, quemadmodum
criminibus probatis res vindicari debeat.
2341A/20/571. CJ 4.18.1 (Felici d. 25 June 294 Sirmium) Si pro alieno debito te
soluturum constituisti, pecuniae constitutae actio non solum adversus te, sed
etiam adversus heredes tuos perpetuo competit.
2342/20/572. CJ 1.18.7 (Zoe d. 2 July 294) Error facti necdum negotio finito
nemini nocet: nam causa decisa velamento tali non instauratur.
2343/20/573. CJ 4.50.9 (Eminio Rufiniano d. 3 July/March/May/Oct 294 Sirmium)
Nihil prohibet altero pecuniam numerante in alium vel utriusque contrahentis
consensu vel certe venditore tantummodo volente dominium transferri: eo etiam
manifeste constituto, ut inter absentes per mediam personam vel (vel PtCR
cum B veluti Pv) per nuntium vel per epistulam talis contractus
perfici possit.
2344/20/574. CJ 2.4.28 (Sapparutae d. 5 July 294) Sive apud acta rectoris
provinciae sive sine actis, scriptura intercedente vel non, transactio
interposita est, hanc servari convenit. 1. Sed quoniam, ut certum quid
accipias, convenisse te, licet sine scriptura, proponis nec huius rei causa
stipulationem secutam esse, quamvis ex pacto non potuit nasci actio, tamen
rerum vindicatione pendente, si exceptio pacti opposita fuerit, doli mali vel
in factum replicatione usa poteris ad obsequium placitorum adversarium
urguere.
2345/20/575. CJ 6.58.8 (Silano s. 7 July 294/293 Sirmium) Si his, de quorum
successione agitur, apud hostes defunctis secundum legis Corneliae beneficium
iure agnationis adita hereditate vel petita bonorum possessione successisti,
substantiam eorum vindicare non prohiberis.
2346/20/576. CJ 4.32.18 (Aurelio Castori before 15 July 294) Indebitas usuras,
etiam si ante sortem solutae non fuerint ac propterea minuere eam non potuerint
(etiam . . . p. confirmant Gr. videntur tamen deberi explanationi
interpretis Kr.), licet post sortem redditam creditori fuerint datae,
exclusa iuris varietate repeti posse pensa (R perpessa Ca
perpensa Cb) ratione firmatum est.
2347/20/577. CJ 4.32.19 (Aureliae Irenaeae before 15 July 294) Acceptam mutuo
sortem cum usuris licitis creditori post testationem offer ac (o.a. Rb
offer at PC offert ac Ra), si non suscipiat, consignatam in
publico depone, ut cursus usurarum legitimarum inhibeatur. 1. In hoc autem casu
publicum intellegi oportet vel sacratissimus aedes vel ubi competens iudex
super ea re aditus deponi eas disposuerit. 2. Quo subsecuto etiam periculo
debitor liberabitur et ius pignorum tollitur, cum Serviana etiam actio
manifeste declarat pignoris inhiberi persecutionem vel solutis pecuniis vel si
per creditorem steterit, quominus solvatur. 3. Quod etiam in traiecticiis
servari oportet. 4. Creditori scilicet actione utili (in factum BZ k.p.)
ad exactionem earum non adversus debitorem, nisi forte eas receperit, sed vel
contra depositarium vel ipsas competente pecunias.
2348/20/578. CJ 4.32.20 (Aelio Nicopolitano before 15 July 294)
Constitutionibus sacris, quae ultra certum modum usuras fenebris exigi pecuniae
prohibent, mandatoribus etiam vel fideiussoribus subventum est: quibus quasi
mandator vel fideiussor conventus uti potes.
2349/20/579. CJ 4.32.21 (Chresimoni before 15 July 294) Si usuras praestari
pignore (R cum BZ k.p. pignori PC) dato convenerat et in
continenti, numeratione facta, postea vel ante, propter quod debitum solutionem
feceras, non designasti, habuit creditor in usuras tibi accepto ferendae
solutae quantitatis facultatem.
2350/20/580. CJ 4.32.22 (Cominio Carino not later than 15 July 294) Pignoribus
quidem intervenientibus usurae, quae sine stipulatione peti non poterant, pacto
retineri possunt, verum hoc iure constituto, cum huiusmodi (Ma cum BZ
k.p. iure insert CRMb) nullo interposito pacto tantum certae summae
poenam praestari convenisse proponas, nec peti nec retineri quicquam amplius et
ad pignoris solutionem urgueri te disciplina iuris perspicis.
2351/20/581. CJ 2.21.7 (Severae d. 22 July 294) De tutela avunculi eiusdemque
tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum
aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit,
si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes
eius convenire potes.
2352/20/582. CJ 4.10.11 (Paulae d. 25 July/23 Apr 294) Nimia credulitate
circumventa es, quia, quod colonis in rem suam mutuo dedisti, a domino praedii
postulare posse credidisti: nec ad eum obligandum actorum ipsius adiuvat te
praesentia.
2353/20/583. CJ 5.16.22 (Arsinoae s. 1 Aug 294 Sirmium) Maritus manumissionis
causa servum mulieri constante matrimonio donare potest.
2354. Letter. CJ 3.22.5 (Diogeni praes. insularum d. 2 Aug 294) Iam dudum a
nobis statutum est, ut, si quae causae libertinitatis et servitutis in
provinciis inter fiscum et privatos exorerentur, ad rationalem vel magistrum
privatae rei, hoc est unde mota est quaestio, remitterentur, si quae vero
ingenuitatis essent, a rectore provinciae examinarentur.
2355. Letter? CJ 5.12.21 (ad Geminum d. 5 Aug 294 Cologne) Si inter virum et
uxorem pactum sit interpositum, ut, si matrimonium intra quinquennii forte
tempora quoquo modo esset dissolutum, species aestimatae doti datae pretiis
quibus aestimatae sunt redderentur, manifestum est non pretia specierum dari,
sed ipsas species debere restitui, cum in placito specierum reddendarum idcirco
pretiorum nomen videatur adnexum, ne, si species aliqua deminuta fuisset aut
perdita, alio pretio quam quo taxata fuerat posceretur.
2356/20/584. CJ 6.24.10 (Asclepiadae s. 17 Aug 294 Sirmium) Neque per se neque
per heredes institutos, quibus concessum non est, neque per servos proprios
hereditatem posse quaerere dictat iuris ratio.
2357/20/585. CJ 4.2.12 (Theophanio s. 18/16 Aug 294) Si in rem communem cum
Ione mutuam sumpsisti pecuniam, nec re nec sollemnitate verborum vos obligastis
in solidum et post integrum (e.p.i. dett. cum BZ k.p. etiam p.i.
Ra et eam post in egrum Rb et eam p. integram C) solvisti,
de restituenda tibi parte contra Ionem experiri, ut debitum posceres (idem
Gr. aut indebitum poscere Momm.), iudice cognoscente potes.
2358/20/586. CJ 9.18.2 (Tiberio s. 20 Aug 294 Sirmium) Artem geometriae discere
atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica damnabilis interdicta
est.
2359/20/587. CJ 3.37.5 (Secundino d. 25 Aug 294) In communionem vel societatem
nemo compellitur invitus deteneri: quapropter aditus praeses provinciae ea,
quae communia tibi cum sorore perspexerit, dividi providebit.
2360/20/588. CJ 3.42.9 (Faustino s. 25 Aug 294) Si ex quocumque contractu apud
praesidem provinciae iure debitum cui oportuerat te reddidisse probaveris,
chirographa tua, ex quibus iam nihil peti potest, et instrumenta ad eum
contractum pertinentia tibi naturaliter liberationem consecuto exhiberi ac
reddi iubebit.
2361/20/589. CJ 4.37.2 (Pannonio not later than 27 Aug before 21 Dec 294) Cum
proponas te praedium coniuncto dominio cum patruo tuo comparasse in
possessionemque tam te quam ipsum inductum, iuris ratio efficit, ut dominium
fundi ad utrumque pertineat. sane quia pretium a te solo numeratum (R cum BZ
k.p. est insert C) et sollemnibus pensitationibus cessante socio
satisfactum esse dicis, iudicio societatis id quod eo nomine praestari
oportuerit consequeris.
2362/20/590. CJ 4.37.3 (Aurelio Victorino militi pp. 27 Aug before 21 Dec 294)
Cum in societatis contractibus fides exuberet conveniatque aequitatis
rationibus etiam compendia aequaliter inter socios dividi (exuberet . . . .d.
C exhiberi conveniat quae . . . .dividit PR), praeses provinciae,
si patrem tuum salinarum societatem participasse et non recepta communis
compendii portione rebus humanis exemptum esse reppererit, commodum societatis,
quod deberi iuxta fidem veri constiterit, restitui tibi praecipiet.
2363/20/591. CJ 1.18.8 (Dionysiae d. 28 Aug 294) Cum testamentum nullo iure
constiterit, ex eius, quae ab intestato successit, professione sola velut ex
testamento liberos per errorem profitentis orcini vel proprii liberti, si non
ipsius accessit iudicium, cum errantis voluntas nulla sit, effici non
potuerint.
2364/20/592. CJ 4.19.21 (Crispo s. 8 Sept/Dec 294/293 Singidunum) Ad
probationem uti dominii aliena subtrahentes instrumenta his (his M cum B
omit CR) minime possunt, quippe cum horum lectio non recitantem, sed quam
tenor scripturae designat, adiuvat. 1. Cum itaque nec cetera probationum
indicia reprobentur, iure competenti praediorum, quae in questionem veniunt,
dominium ad te ostende pertinere. nam res vindicantem ab emptore suos numeratos
nummos adseverantem erga probationem laborare non convenit, si quidem
huiusmodi, licet probetur, factum intentioni nullum praestet adminiculum.
2365/20/593. CJ 3.28.23 (Philippae d. 9 Sept 294) Testamenti factionem per
testationem vos interdixisse matri profitentes iustitiam offensae manifeste
testamini.
2366/20/594. CJ 3.29.8 (Auxanoni pp. 11 Sept 294) Si liqueat matrem tuam
intervertendae quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in
unum filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis
supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt, aditum
querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae ad instar
inofficiosi testamenti convicti deminuetur. 1. Nam quod uxor a marito in se
matrimonii tempore donationis causa collatum emancipato filio communi
consentiente domino donavit, velut ex bonis patris, de cuius substantia
prohibente matrimonio non potuit exire, datum accipi rationis est: in cuius
bonis si idem consilium et eventus comprehendatur, lex, quam patrimonio matris
ediximus, observabitur.
2367/20/595. CJ 9.20.12 (Muciano s. 12 Sept 294 Singidunum) Si quis servum
fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine furti actione
teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui efficiet. sed
et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam praebere non
dubitabit.
2368/20/596. CJ 8.44.27 (Theophilo s. 15 Sept 294) Si fundum sciens alienum vel
obligatum comparavit Athenocles nec quicquam de evictione convenit, quod eo
nomine dedit, contra iuris poscit rationem. nam si ignorans, desiderio tuo
iuris forma negantis (PaRb negan*d?is V neganti Pb
negantes C negandi Ra) hoc reddi refragatur (refragatum
V).
2369/20/597. CJ 4.65.27 (Maximiano Agopodi before 17 Sept 294) Si tibi quae pro
colonis conducti praedii prorogasti dominus fundi stipulanti dare spopondit,
competens iudex reddi tibi iubebit. nam si conventio placiti fine stetit, ex
nudo pacto perspicis (prospicis libri) actionem (a. Rb cum B
quaestionem CRa) iure nostro nasci non potuisse.
2370/20/598. CJ 4.65.28 (Tusciano Neoni d. 17 Sept 294) In iudicio tam locati
quam conducti dolum et custodiam, non etiam casum, cui resisti non potest,
venire constat.
2371/20/599. CJ 2.18.21 (Mitrae d. 26 Sept 294 Viminacium) Si cognati tui
servos suos manumiserunt, hoc, quod eos administrasse res vestras contendis,
eorum impedimentum liberati fieri non potuit. quin autem (a. firmant B
fuerit etiam) ex actu praecedenti post manumissionem, si utriusque temporis
administratio non conexa, sed separata sit, conveniri non posse procul dubio
sit.
2372/20/600. CJ 2.54.1 (Catulo d. 26 Sept/Nov 294 Viminacium) Cum in rem
actioni possessio pariat adversarium (Rb cum B actionem p.p. adversario
PCRa), alienatione etiam iudicii mutandi causa celebrata in integrum
restitutio edicto perpetuo permittatur, intellegis, quod, si rem, ne secum
agatur, qui possidebat venumdedit et emptori tradidit, quem elegeris
conveniendi tibi tributam esse iure facultatem.
2373/20/601. CJ 8.50.15 (Mucatraulo before 27 Sept/28 Aug 294 Viminacium?) Is,
qui liber constitutus captus ab hostibus commercio redimitur, et antequam
restituatur pro eo data pecunia, successionis iura sibi vindicare favore
ingenuitatis potest, ut ex ea possit pretium pro se datum exsolvere.
2374/20/602. CJ 5.12.22 (Polybianae d. 27 Sept 294) Rem, quam pater in dotem
genero pro filia dedit nec recepit, alienare non potest.
2375/20/603. CJ 8.38.6 (Septimio et Eustolio s. 27 Sept 294) Si avia vestra
sibi et Eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit stipulata, nihil ei,
cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. sane si ipse quod ei solvi
placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem in eius etiam
personam constitisse non ambigitur.
2376/20/604. CJ 5.12.23 (Diogeni d. 27 Sept 294 Viminacium) Si praedium uxor
tua dotale venumdedit, sponte nec ne contractum habuerit, nihil interest, cum
rei tibi quaesitae dominium auferre nolenti minime potuerit.
2377/20/605. CJ 6.42.27 (Olympiadi d. 27 Sept 294 Viminacium) Fideicommissum
eius qui reliquerat paenitentia probata successores numquam praestare
compelluntur.
2378/20/605. CJ 8.53.23 (same) Si ea quae donaveras posteriori placito qui
acceperat donum tibi reddidit, donationis antecedens instrumentum acti
sequentibus nihil obesse potest.
2379/20/606. CJ 8.55.6 (Herenniae s. 27 Sept 294 Viminaciuum) Velles nec ne
filio tuo praedia itemque mancipia donare, fuit initio tibi liberum. desine
itaque postulare, ut donatio quam perfeceras revocetur sub praetextu mariti ac
liberum absentiae, cum huius firmitas ipsorum praesentia non indigeret.
2380/20/607. CJ 8.50.16 (Basilinae s. 27 Sept/28 Aug 294/293) Commercio
redemptae filios, licet ex servo medio susceptos tempore, origini ingenuitatis
matris iuxta ea quae benigne placuerunt reddi convenit.
2381/20/608. CJ 2.4.29 (Marciae s. 28 Sept 294) Sub praetextu specierum post
repertarum generali transactione finita rescindi prohibent iura. error autem
circa proprietatem rei apud alium extra personas transigentium tempore
transactionis constitutae nihil potest nocere.
2382/20/609. CJ 5.52.3 (Zotico s. 28 Sept 294) Licet tutorum conventione mutuum
periculum minime finiatur, tamen eum qui administravit, si solvendo sit, in
primo loco eiusque successores conveniendos esse non ambigitur.
2383/20/610. CJ 3.33.11 = FV 43 (Claudio Theodoto/Theodoto s. 28 Sept 294
Viminacium) Habitatio morte finitur: nec proprietatem qui (qui CJ ea
quae FV) habitationem habuit legando dominii (domini FV)
vindicationem (vel debitum negando in testamento creditoris
actionem add FV) excludit.
2384/20/611. CJ 4.32.23 (Iasoni d. 29 Sept 294 Viminacium) Oleo quidem vel
quibuscumque fructibus mutuo datis incerti pretii ratio additamenta usurarum
eiusdem materiae suasit admitti.
2385/20/612. CJ 4.35.16 (Uzando 29 Sept 294?) Ad comparandas merces data
pecunia, qui mandatum suscepit, fide rupta quanti interest mandatoris
tenetur.
2386/20/613. CJ 7.62.7 (Neoni before 30 Sept 294) Qui ad civilia munera vel
decurionatum vel honores devocantur, licet vacationem a principibus acceperint,
si appellationis auxilio non utantur, consensu suo nominationem confirmant. cum
igitur ad munus vocatus appellaveris a praeside (a.p. Ca apud praesidem
CbR) provinciae, iuste te appellasse ostende.
2387/20/614. CJ 7.62.8 (Oppiano before 30 Sept 294) Si contra maiorem quinque
et viginti annis sententia lata provocationis secutae tempore praefinito causas
non esse repraesentatas nec appellatione pendente transactione finitum negotium
rector animadverterit, res iudicatas exsequi curabit.
2388. Letter. CJ 7.62.9 (have Heraclida carissime nobis before 30 Sept 294)
Dominus litis causam appellationis, quam procurator suus litigando interposuit,
etiam absente procuratore exsequi potest.
2389/20/615. CJ 7.62.10 (Titiano s. 30 Sept 294 Viminacium) Si actor a curatore
ordinatus deteriorem calculum reportaverit, tam ipse quam curator ad
provocationis auxilium possunt pervenire, curator vero solus provocationis
litem exercebit. 1. Sin autem interim adulescens veniam aetatis impetraverit
vel ad legitimam aetatem pervenerit, potest suo nomine appellationem
exercere.
2390/20/616. CJ 6.2.16 (Artemidoro et aliis d. 1 Oct 294 Viminacium) Si servum
vestrum nutriendum qui susceperat venumdedit, furtum commisit.
2391/20/617. CJ 6.59.6 (Publiciano sp./s. 1 Oct 294) Avunculo priori, qui est
in tertio gradu, quam consobrino, qui sequentem occupat, deferri successionem
intestati certi iuris est.
2392/20/618. CJ 7.23.1 (Rufino s. 3 Oct 294) Longe diversam causam eorum, qui a
superstitibus manumittuntur, item illorum, quibus testamento libertas
relinquitur, esse dissimulare non debueras, cum superiore quidem casu concessum
tacite peculium, si non adimatur, posteriore vero, nisi specialiter fuerit
datum, penes successorem remanere sit iuris evidentis.
2393/20/619. CJ 8.44.28 (Maximiano s. 5 Oct 294 Cuppae/Scupi) Emptori etiam
venditoris iura prodesse non ambigitur. si igitur vobis propter rei
proprietatem mota fuerit quaestio, tam propriis quam venditoris defensionibus
uti poteritis.
2394/20/620. CJ 6.59.7 (Nicolao d. 6 Oct 294) Adfinitatis iure nulla successio
promittitur.
2395/20/621. CJ 4.33.5 (Pullio Iuliano Eucharisto d. 8 Oct 294
Ratiaria/Retiaria) Traiectitiae quidem pecuniae, quae periculo creditoris mutuo
datur, casus, antequam ad destinatum locum navis perveniat, ad debitorem non
pertinet, sine huiusmodi vero conventione (conventione PR condicione
C) infortunio naufragii non liberabitur.
2396/20/622. CJ 3.32.21 (Herodi d. 10 Oct 294) A possidentibus vindicata
mancipia, quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam
impleveritis intentionem, haec (h. confirmat BZ k.p. delete Momm.) non
restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet.
2397/20/623. CJ 6.59.8 (Iustae s. 10 Oct/March 294 Ratiaria/Retiaria) Antequam
scriptus cuiuscumque portionis capax repudiet hereditatem vel alia ratione
quaerendae facultatem amittat, ei qui testamentum reliquit intestato nemo
succedit. igitur perspicis, quod testamentariae successionis spe durante
intestati bona defuncti non recte vindicentur.
2398/20/624. CJ 7.60.3 (Fortunatae 10/11 Oct 294 Ratiaria/Retiaria) Si cum
fratre tuo matri successisti, frater pro portione tua cum debitoribus
hereditariis paciscendo vel agendo, non ex tua voluntate, pro hereditaria parte
tibi quaesitam obligationem extinguere non potuit.
2399/20/625. CJ 8.13.21 (Vito s. 10/30 Oct 294 Ratiaria/Retiaria) Res obligatas
exterus (CbR cum B exteru Va exteris Vb exterius
Ca) debito soluto liberando datum patere, non earum (R eorum
VC) dominium adipisci potest.
2400/20/626. CJ 7.16.29 (Troilae before 11 Oct 294) De ancilla matre natam et
ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non manumittitur, in servitute
permanere non ambigitur.
2401/20/627. CJ 7.16.30 (Eutychio before 11 Oct 294) Solo obsequii non
praestiti velamento data libertas rescindi non potest.
2402/20/628. CJ 2.4.30 (Antonino s. 11 Oct 294 Cebrum/Crevium) Transactione
finita, cum ex partibus tuis magis dolum intercessisse quam eorum, contra quos
preces fundis, confitearis, instaurare (PR instaurari C) grave
nec non criminosum tibi est.
2403/20/629. CJ 7.16.31 (Corsianae s. 11 Oct 294) Si tibi servitutis improbe
moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia vel iniuria, prout
vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam servus non esse
fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his
etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro libertate fuerit
pronuntiatum, petiturus.
2404/20/630. CJ 8.42.19 (Diogeni s. 11 Oct 294) Si, actore (PaCbRa
actori PbCaRb) tam mutuis pecuniis dandis quam debitis recipiendis
praeposito, in hoc quod susceperas eius dominae (dominae PvCR domini et
Pa domini Pb) per ipsum fecisti satis, instrumentum (CbR
instrumentis PCa) inane solutione celebrata nihil tibi nocere potest
(potes Pa). aliter enim solventes servo de actione domini liberare se
minime possunt.
2405/20/631. CJ 2.3.26 (Corneliae pp. 13 Oct 294 Variana) Pactum successorum
debitoris ex lege duodecim tabularum aes alienum herditarium pro portionibus
quaesitis singulis ipso iure divisum in solidum unum obligare creditori non
potest (idem Gr.): quod et in honorario succedentibus iure locum
habebit. de chirographis itaque communibus exhibendis cum coherede vel non
perfectis in divisione placitis convenire quanti tua interest potes.
2406/20/632. CJ 8.37.9 (Capitoni s. 13/11/10 Oct 294 Variana/Varronia/Varvaria)
Si quidem Zenoni stipulanti mortis vel cruciatus territus timore spopondisti,
adversus experientem exceptione proposita defendi potes. 1. Si vero nihil tale
probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob turpem, sed
probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur. 2. Sin autem ob
non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi
causis pacisci non liceat, petitio negatur.
2407/20/633. CJ 3.35.6 (Plinio pp. 18 Oct 294) De his, quae per iniuriam
depasta contendis, ex sententia legis Aquiliae agere minime prohiberis.
2408/20/634. CJ 8.35.8 (Aurelio s. 18 Oct 294) Praescriptionem peremptoriam,
quam ante contestari sufficit, vel (s.v. SC cum B sufficiebat PRa
sufficit Rb) omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque
licet.
2409/20/635. CJ 9.35.8 (Marciano s. 18 Oct 294) Dominum pro atroci iniuria,
quam servus eius passus est, edicti perpetui actione proposita, qua damni etiam
haberi rationem verbis evidenter exprimitur, agere posse convenit.
2410/20/636. CJ 6.42.28 (Gaio d. 18 Oct 294 Transmarisca) Ex fideicommisso sub
condicione sine libertate servis propriis inutiliter dato libertas peti non
potest.
2411/20/637. Cons 9.19 (Aurelio Hermogeni militi pp. 19 Oct 294) Pactum, quod
contra iuris formam provinciae rector factum animadvertit, id infirmare minime
dubitabit.
2412/20/638. CJ 4.10.12 (Iovino d./s. 20/17 Oct 294) Ob aes alienum servire
liberos creditoribus iura compelli non patiuntur.
2413/20/639. CJ 4.64.3 (Barcio Leontio before 20 Oct 294) Ex placito
permutationis re nulla secuta constat nemini actionem competere, nisi
stipulatio subiecta ex verborum obligatione quaesierit partibus actionem.
2414/20/640. CJ 4.64.4 (Leontio before 20 Oct 294) Cum precibus tuis
expresseris placitum inter te et alium permutationis intercessisse eumque
fundum a te datum vendidisse, contra emptorem quidem te (dett. omit
PCR) nullam habere actionem perspicis (prospicis libri), cum ab
eo susceperit dominium, cui te tradidisse titulo permutationis non negasti. 1.
Secundum fidem autem placiti, si (si CRb omit PaRa si secundum
Pb) stipulatio subsecuta est, successores eius, cum quo contractum
habuisti, convenire non prohiberis: si vero nulla stipulatio intercessit,
praescriptis verbis actione, ut vel fides placiti servetur tibi vel, quod
alterius accipiendi fundi gratia dedisti, causa non secuta restituatur.
2415/20/641. CJ 4.64.5 (Theodolanae before 20 Oct 294) Quoniam adseris patrem
tuum ei contra quem preces fundis ea condicione dedisse fundum, ut invicem
domum certam acciperet, aditus praeses provinciae placitis eum parere vel, si
causam, propter quam fundus datus est, sequi non perspexerit, condictionis
ratione datum restituere, sicut postulas, iubebit.
2416/20/642. CJ 4.64.6 (Protogeni before 20 Oct 294) Rebus certa lege traditis,
si huic non pareatur, praescriptis verbis incertam civilem dandam actionem
iuris auctoritas demonstrat.
2417/20/643. CJ 4.64.7 (Timotheo s. 20 Oct 294) Emptionem rebus fieri non posse
pridem placuit. igitur cum frumenti certam modiationem Callimacho et Acamato te
dedisse, ut tibi repraesentent olei designatum pondus adseveres, si placitis
citra stipulationis sollemnitatem non exhibeant fidem, quantum dedisti, causa
non secuta condicere pro desiderio tuo potes.
2418/20/644. CJ 4.5.8 (Ziparo s. 21/18/17 Oct 294 Durostorum) Creditoris falso
procuratori solventi adversus eum indebiti repetitio, non obligationis
liberatio competit.
2419/20/644. CJ 8.41.6 (same) Nec creditoris creditori quisquam invitus
delegari potest.
2420/20/645. CJ 6.57.3 (Iulianae s. 21 Oct 294/293) Matri intestatae defunctae
secundum Orfitianum senatus consultum citra bonorum possessionem filia pro
herede gerendo succedere non prohibetur.
2421/20/646. CJ 3.34.11 (Aurelio d. 22 Oct 294 Sirmium/Durostorum) Per agrum
quidem alienum, qui servitutem non debet, ire vel agere vicino minime licet:
uti autem via publica nemo recte prohibetur.
2422/20/647. CJ 4.10.13 (Barsimio d./s. 22/21/17/16 Oct/Nov/March 294) Eum, cui
mutuam dedisti pecuniam, ad solutionem urguere competenti debes actione. nam
adversus negotiatores, quos ex mercibus pecunias abstulisse tuo debitori
proponis, nullam habes (CR habeas P) actionem.
2423/20/648. CJ 9.22.20 (Rufino s. 22 Oct 294 Durostorum) Nec exemplum precum
editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes
crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur.
2424. Letter. CJ 2.56.1 (d. 24 Oct 294) Non est iuris incerti eum, qui apud
acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum habiturum
satisdare: hoc enim casu veluti praesentis procuratorem intervenire
intellegendum est. 1. Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem
(procurator PbCa contra B) esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi
procurator expertus est, iudex ratum habere debebit. 2. Sin autem ei ab
adversario (P suo insert CR) opposita fuerit in ipso litis
exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte
procurator satisdationem super excipienda lite praestare cogitur, qua non
praecedente lis quae ei mandata est ulterius procedere a iudice non conceditur.
3. Rei autem procurator vel defensor (vel insert P), etiam sub gestorum
testificatione factus, in ipso litis limine iudicatum solvi satisdationem in
omnibus causis praestare cogitur.
2425/20/649. CJ 2.4.32 (Cyrillo s. 25 Oct 294) Si causa cognita prolata
sententia, sicut iure traditum est, appellationis vel in integrum restitutionis
sollemnitate suspensa non est, super iudicato frustra transigi non est
opinionis incertae. proinde si non Aquiliana stipulatione et acceptilatione
subsecuta competentem tibi actionem peremisti, praeses provinciae usitato more
legum rebus pridem iudicatis effectum adhibere curabit.
2426/20/650. CJ 5.18.9 (Marciae s. 25 Oct 294) Dotis actione successores mariti
super eo, quod ei dotis nomine fuerat datum, convenire debes. ingrediendi enim
in possessionem rerum dotalium, heredibus mariti non consentientibus, sine
auctoritate competentis iudicis nullam habes facultatem.
2427/20/651. CJ 4.20.8 (Deruloni d. 25 Oct/1 Nov 294 Reginase/Nicomedia) Servos
pro domino, quemadmodum adversus eum interrogari non posse, pro facto autem suo
interrogari posse non ambigitur.
2428/20/652. CJ 4.21.10 (Victorino d. 25/22 Oct 294 Reginase) Cum instrumentis
etiam non intervenientibus venditio facta rata maneat, consequenter amissis
etiam quae intercesserant non tolli substantiam veritatis potuit.
2429/20/653. Cons 6.17 (Aurelio Secundino optioni pp. 26 Oct 294 Marcianopolis)
Scriptura, quae nec iure nec legibus consistit, nec a nobis hanc confirmari
convenit, quippe cum beneficia citra (nisi citra Momm./Girard)
cuiusquam iniuriam petentibus decernere minime soleamus.
2430*. CJ 9.16.5 (Agotio s. 27 Oct 294 Rome?) Si quis te reum Corneliae legis
de sicariis fecerit, innocentia purgari crimen, non adulta aetate defendi
convenit.
2431/20/654. CJ 5.12.24 (Aurelio et Lysimacho d. 27 Oct 294 Anchialus/Antioch)
Si dotem marito libertae vestrae dedistis nec eam reddi soluto matrimonio vobis
in continenti pacto vel stipulatione prospexistis, hanc culpa uxoris dissoluto
matrimonio penes maritum remansisse constitit, licet eam ingratam circa vos
fuisse ostenderitis.
2432/20/655. CJ 5.51.11 (Chrysianae s. 28 Oct/1/27 Nov/1/Dec 294 Anchialus)
Tutor post puberem aetatem puellae si in administratione conexa perseveraverit,
tutelae actione totius temporis rationem praestare cogitur. sin autem post
finitam administrationem in isdem rebus minime se immiscuerit, temporis quod
insequitur periculum ad eum non pertinet.
2433/20/656. CJ 6.50.17 (Gaio sp. 28 Oct 294 Anchialus) A coheredibus relicta
legata, quatenus modus lege Falcidia praestitutus patitur, posse petere (petere
C cum BZ k.p. peti PR) certissimi iuris est.
2434/20/657. CJ 8.31.2 (Claudiae s. 28 Oct 294 Anchialus/Antioch) Actio quidem
personalis inter heredes pro singulis portionibus quaesita scinditur, pignoris
autem iure multis obligatis rebus, quas diversi (VbPR de diversis
Va divisi C) possident, cum eius vindicatio non personam obliget,
sed rem sequitur, qui possident tenentes non pro modo singularum (VPC
rerum insert R) substantiae conveniuntur, sed in solidum, ut vel totum
debitum reddant vel eo quod detinent cedant.
2435/20/658. CJ 8.47.9 (Marciano 28 Oct 294 Anchialus) Adoptatum, licet ex
beneficio nostro, emancipatione sollemni separare familia sua pater adoptivus
minime prohibetur.
2436/20/659. CJ 4.25.5 (Gaio d. 29 Oct 294) Si mutuam pecuniam accipere
Demetriano Domitianus mandavit et hoc posse probare confidis, ad exemplum
institoriae eundem Domitianum apud competentem iudicem potes convenire.
2437/20/660. CJ 6.36.4 (Stratonico before 30 Oct 294) Non idcirco minus, quod
intestato te absente codicillos mater tua fecit, ii, quibus precariis verbis
adscripta sunt, relicta capiunt.
2438/20/661. CJ 3.32.22 (Diodoto d. 30/27 Oct 294) Certum est mala fide
possessores omnes fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide vero
extantes, post litis autem contestationem universos.
2439/20/662. CJ 6.36.5 (Flaviae d. 30 Oct/26 Nov 294 Develtum/Divellium) Nec
codicillos quidem furentem posse facere certissimi iuris est. si igitur
scriptura velut codicillorum patris tui fuit prolata, ut aliquid ex hac peti
possit, adseverationi tuae mentis eum compotem fuisse negantis fidem adesse
probari convenit.
2440/20/663. CJ 8.50.17 (Diogeniae s. 30 Oct 294 Develtum/Devellium) Liber
captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium solverit vel
hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit. 1. Quo genere
matre filium redimente, cum huiusmodi contractus non de mercede, sed de
tristitia repudianda cogitatur, voti recipiendi filium cogitatio cum optabili
condicione filium ilico matri restituit, ita ut et civilium obsequio munerum
propter casum praeteritum non excusetur. 2. Pro pietatis (dett.
proprietatis CR) itaque ratione ab hostibus redempto filio facti te
paenitere ac de pretio quicquam tractare non convenit: dotem tamen ab eo
debitam iure concesso reddi postulas.
2441/20/664. CJ 8.42.20 (Eucratidi s. 31/28 Oct 294 Adrianople) Si operas certi
servi pecunia sumpta creditorum sibi in debitum compensare placuit, his
secundum conventionis fidem praestitis de mancipio restituendo pacti tenor
servari debet.
2442/20/665. CJ 5.16.23 (Caecilianae s. 1 Nov 294
Burtudizum/Brundisium/Burtodixi) Si te in vacuam possessionem praedii socrus
tua titulo donationis ante matrimonium vel post induxit, ad rescindendam
donationem paenitentia nihil proficit.
2443/20/666. CJ 2.3.28 (Leontio s. 3 Nov/Dec 294 Burtudizium) Si certis annis
quod nudo pacto convenerat datum fuit, ad praestandum in posterum indebitum
solutum obligare non potuit eum qui pactum fecit, nisi placitis stipulatio
intercessit.
2444/20/667. CJ 8.35.9 (Muciano s. 3 Nov 294 Burtudizium) Si quidem intentionem
actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. si
vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi
convenit. nam si etiam de intentione dubitas, habita de (de Momm. omit
libri) exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum
adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari convenit.
2445/20/668. CJ 7.16.32 (Athenaidi d. 5 Nov 294) Subscriptio filii domini
manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati quicquam
potest.
2446/20/669. CJ 7.53.9 (Glyconi s. 5 Nov 294) Eos, quos debitores tuos esse
contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive confessi debitum sive
negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni
satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis
secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam
tibi custodiet.
2447/20/670. CJ 7.48.3 (Philetae s. 5 Nov 294 Heraclea) Si de proprietate datus
iudex adversus te nihil super hac statuit, rector aditus provinciae causam hanc
cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si quid de possessione
pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime noceat.
2448/20/671. CJ 5.18.10 (Epigono s. 7 Nov 294 Heraclea) Si socero filiae tuae
dotem dedisti, licet in eius positus potestate gener tuus rebus humanis
exemptus sit, tamen non de peculio, sed in solidum a te consentiente filia
conventum eum satis oportet facere.
2449/20/672. CJ 2.3.27 (Aurelio Chresimo s. 8 Nov 294 Heraclea) Petens ex
stipulatione, quae placiti servandi causa secuta est, seu antecessit pactum seu
post statim interpositum sit, recte secundum se ferri sententiam postulat.
2450/20/673. CJ 7.35.6 (Doleo 8/9 Nov 294 Heraclea) Ab hostibus captus ac
postliminio reversus actione in rem directa vel qualibet alia dominium
vindicando (longi insert A cum B) temporis adversarii possessionem
frustra times, cum adversus eos, qui restitutionis auxilio quacumque ratione
iuvantur, huiusmodi factum non opituletur.
2451/20/674. CJ 8.27.19 (Liviae s. 8 Nov 294 Heraclea) Si maritus tuus mutuam,
licet tuam, dedit pecuniam, eorum, quae pignoris titulo accepit, si ei non
successisti, distrahendi nomine tuo nullam habes facultatem.
2452/20/675. CJ 2.4.33 (Euchrysio s. 9 Nov 294 Melantias) Si pro fundo quem
petebas praedium certis finibus liberum dari transactionis causa placuit, nec
eo tempore minor annis viginti quinque fuisti, licet hoc praedium obligatum
post vel alienum pro parte fuerit probatum, instaurari decisam litem prohibent
iura. 1. Ex stipulatione sane, si placita servari secuta est, vel, si non
intercessit, praescriptis verbis actione civili subdita apud rectorem
provinciae agere potes. 2. Si tamen ipsas res apud te constitutas, ob quarum
quaestionem litis intercessit decisio, fiscus vel alius a te vindicavit, nihil
petere potes.
2453/20/676. CJ 2.4.34 (Ptolemaidi pp. 9/8 Nov 294) Cum donationis seu
transactionis causa administratae tutelae debiti scientes vos obligationem
fratri vestro remisisse proponatis nec umquam volenti dolus inferatur, frustra
de dolo querimini, nec ad implendum promissum hereditatis propriae
pollicitatione quisquam adstringitur.
2454/20/677. FV 314 (Aurelio Apollonidae pp. 9 Nov 294 Melantias) In filium a
patre donationum conscriptis instrumentis eum in vacuam inductum possessionem
horum lectio manifestat. Ceterum sine dubia facti quaestione divus Titus
Antoninus parens noster nec necessarias angustias, ratione
eius consortii quod nascendi tempore liberis et parentibus datur, cogitans, non
admitti scrupulosam inquisitionem statuit; nec idcirco patris indignatione
posse donationem iustam umquam rescindi summa cum ratione placuit.
2455/20/678. FV 325 (Aureliae Pantherae pp. 9 Nov 294/293 Heraclea) Actor rei
forum sequi debet et mulier quidem facere procuratorem sine tutoris auctoritate
non prohibetur. Si itaque habes actionem, experiri magis iure quam adversus ea
quae pro tuo statu statuta sunt quaecumque postulare debes.
2456/20/679. CJ 2.4.31 (Proculo pp. 10 Nov/12 Oct 294 Byzantium) Si de certa re
pacto transactionis interposito hoc comprehensum erat `nihil amplius peti',
etsi non additum fuerat `eo nomine', de ceteris quaestionibus integra permaneat
actio.
2457/20/680. CJ 8.27.20 (Sabino s. 10 Nov 294 Byzantium) Secundum placiti
fidem, si nihil convenit specialiter, pignoribus a creditore maiore quam ei
debebatur pretio distractis, licet ex eo fundus comparatus sit, non super hoc
in rem, sed in personam, id est pigneraticia, de superfluo (d.s. Rb de
superfluum Ra superfluo P superflui Cb superfilii
Ca enagetai epi tô perittô B) competit actio.
2458/20/681. CJ 7.16.33 (Melitianae s. 10 Nov 294) Licet accepta pecunia
dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non potuit.
2459/20/682. CJ 4.21.11 (Theageni d. 11 Nov 294) Emancipatione facta, etsi
actorum tenor non existat, si tamen aliis indubiis probationibus vel ex
personis vel ex instrumentorum incorrupta fide factam esse emancipationem
probari possit, actorum interitu veritas convelli non solet.
2460/20/683. CJ 4.29.18 (Zotico s. 11/9/8 Nov 294 Pantichium/Antioch) Feminis
alienas novas vel veteres obligationes aliqua ratione suscipientibus
subvenitur, nisi creditor aliqua ratione per mulierem deceptus sit: nam tunc
replicatione doli senatus consulti exceptionem removeri constitutum est.
2461/20/684. CJ 5.12.25 (Eutychiano d. 11 Nov 294 Pantichium/Antioch) Si mulier
dotem a viro dari stipuletur, ut de ea testari possit, cum ordinationis
testamenti cogitatio mortis (morti scr.) antecedens tempus significat
nec condicionem, sed causam continet, intestata quoque muliere defuncta
stipulationem committi proficiet.
2462/20/685. CJ 6.22.4 (Rhodoni s. 11 Nov 294 Pantichium) Si frater patruelis
tuus ante quartum decimum aetatis annum suae decessit, cum facere non potuit
testamentum, nihil ex eius postremo recte postulatur iudicio. 1. Nam si hanc
aetatem egressus, licet vigoris necdum emergissent vestigia, suum ordinavit
sollemniter iudicium, hoc convellere (A evellere VPR) frustra
conaris.
2463/20/686. CJ 7.16.34 (Hermionae d. 13 Nov 294) Libera concubinatus ratione
non constituitur ancilla.
2464/20/687. CJ 4.2.13 (Frontoni s. 15 Nov/16 Oct 294 Nicomedia) Eum, qui
mutuam sumpsit pecuniam, licet in res alienas, creditore non contemplatione
domini rerum eam fenori dante (PaRb creditori . . . . danti
PbCRa), principaliter obligatum obnoxium remanere oportet.
2465/20/688. CJ 3.32.23 (Magnifero d. 16 Nov 294) Si mancipium tuum per vim vel
furtum ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, vindicanti tibi dominium
solvendi pretii nulla necessitas inrogatur (P irrogetur CR).
2466/20/689. CJ 3.32.24 (Iuliano d. 16 Nov 294) Nullo iusto titulo praecedente
possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. idcirco cum etiam usucapio
cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reverso citra
beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra vindicatio.
2467/20/690. CJ 3.32.25 (Eugnomio d. 16 Nov 294 Nicomedia) Sollemnibus
pensionibus rei pro alio satisfacientem (Rb satisfaciente PCRa)
non interveniente venditione solutionis causa minime dominum (PvRb
dominium PtCRa) facit.
2468/20/691. CJ 4.19.19 (Menandro d. 16 Nov/20 March 294 Nicomedia) Exceptionem
dilatoriam opponi quidem initio, probari vero, postquam actor monstraverit quod
adseverat, oportet.
2469/20/692. CJ 4.43.1 (Aurelio/Aureliae Papinianae/Papinianae d. 16 Nov 294)
Liberos a parentibus neque venditionis neque donationis titulo neque pignoris
iure aut quolibet alio modo, nec sub praetextu ignorantiae accipientis (C
cum B accipientes PR) in alium transferri posse manifesti iuris
est.
2470/20/693. CJ 10.32.8 (Platoniano d. 16 Nov/17 Jan 294 Nicomedia) Infamia,
quae tibi abominanda est, non etiam amissionis oculorum casus quaesitum adimit
honorem.
2471/20/694. CJ 4.25.6 (Onesimae d. 18 Nov 294) Qui secutus domini voluntatem
cum servo ipsius habuit contractum, ad instar actionis institoriae recte de
solido dominum convenit.
2472/20/695. CJ 4.32.24 (Culciae/Liciae/Glusie d. 18 Nov 294) Si mater tua
maior annis constituta negotia quae ad te pertinent gesserit, cum omnem
diligentiam praestare debeat, usuras pecuniae tuae, quam administrasse fuerit
comprobata, praestare compelli potest.
2473/20/696. CJ 6.44.5 (Severae s. 18 Nov 294) Refert largiter, dotem reddi
maritus tibi, an quae instrumento dotali conscripta sunt, legati seu precariis
verbis statuit, quippe superiore quidem casu datum probanti repeti tantum,
posteriore vero nihil nocente falsa demonstratione significatum instrumento
postulari possit.
2474/20/697. CJ 2.18.22 (Eulogio d. before 21 Nov 294) Negotium gerentes
alienum non interveniente speciali pacto casum fortuitum praestare non
compelluntur.
2475/20/698. CJ 2.18.23 (Theodoro d. 20 Nov 294 Nicomedia) Negotiis gestis non
in rem, sed in personam est actio.
2476/20/699. CJ 4.24.12 (Heraisco d. 20/17 Nov 294 Nicomedia) Quominus
fructuum, quos creditor ex rebus obligatis accepit, habita ratione ac residuo
debito soluto, vel si per creditorem factum fuerit, quominus solveretur,
pignora quae in eadem causa durant restituat debitori, nullo spatio longi
temporis defenditur.
2477/20/700. CJ 6.55.8 (Catoniae s. 20 Nov 294 Nicomedia) Apud hostes patre
defuncto filia communis vobis, quo casu scientia mortis non postulatur, heres
extitit sua et ad te transmisit successionem.
2478/20/701. CJ 8.8.3 (Euodiae/Euvodie/Euodio s. 20 Nov 294 Nicomedia) Si ad
instar interdicti de exhibenda filia Philippi eum conveniendum putaveris,
rector aditus provinciae suam vobis accommodabit notionem.
2479/20/702. CJ 9.1.16 (Callitycho s. 20 Nov 294 Nicomedia) Cum rationibus
iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei qui duos
reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas suorumque
iniurias quis persequatur.
2480/20/703. CJ 4.23.4 (Faustinae d. 20 Nov 294) Praetextu debiti restitutio
commodati non probabiliter recusatur.
2481/20/704. CJ 8.50.18 (Tryphoniano pp. 20 Nov 294) Ab hostibus captis ac
postliminio reversis pro huiusmodi casu amissa, quae in eadem causa quidem
durant, omnimodo directa, quae vero per usucapionem vel liberationem ex bonis
subtracta vel non utendo finita esse videntur, intra (M infra CR)
annum utilem experientibus actione rescissoria restituuntur.
2482/20/705. CJ 5.62.19 (Dionysio before 22 Nov 294) Inusitatam rem desideras,
de tutela filii te dimitti postulans, quod te posse contrario tutelae iudicio
matrem eius convenire contendis.
2483/20/706. CJ 5.62.20 (Charitino s. 22 Nov 294 Nicomedia) Curator adultis
nominatus, quorum tutor antea fueris, invitus in administratione teneri non
potes. proinde si dies excusationibus praefinitus nondum excessit, uti
competenti defensione potes.
2484/20/707. CJ 3.32.26 (Heliodoro d. 22 Nov before 15 Dec 294) Morae litis
causam possessoris non instruunt ad inducendam longae possessionis
praescriptionem, quae post litem contestatam in praeteritum aestimatur.
2485/20/708. CJ 2.4.35 (Ammonio s. 23 Nov 294 Nicomedia) Transactionem, quae
dominii translatione vel actione parata seu perempta finem accepit, cum eam
(eam C cum B k.p. ea PR) amicis etiam intervenientibus re vera
ostenditur processisse, metus velamento rescindi postulantis professio detegit
improbitatem.
2486/20/709. CJ 2.26.5 (Marciano d. 23 Nov/1 Dec 294/293 Nicomedia) In rem
pupilli vel adulti contra tutores seu curatores a praeside lata sententia
restitutionis auxilium non minus, quam si quid adversus eos fuisset statutum,
implorare minores posse constat.
2487/20/710. CJ 4.22.4 (Decio d. 24 Nov 294) Si quis gestum a se fecerit alium
egisse scribi, plus actum quam scriptum valet.
2488/20/711. CJ 3.36.21 (Fortunato 26 Nov 294) Si cogitatione futurae
successionis officium arbitri dividendae hereditatis praeveniendo pater
communis iudicio suo qualicumque indicio suam declaravit voluntatem, inter eos
qui successerunt, exemplo Falcidiae retentionis habita ratione, familiae
dividendae causa datus arbiter--virili praeterea portione eorum, quae nulli
specialiter vel generaliter adsignavit, facta divisione--in adiudicando patris
sequetur voluntatem.
2489/20/712. CJ 6.23.13 (Euripidi s. 26 Nov 294) Testandi causa de pecunia sua
legibus certis facultas, non iurisdictionis mutare formam vel iuri publico
derogare cuiquam permissum est.
2490/20/713. CJ 6.19.2 (Theodoro s. 26 Nov 294 Nicomedia) Filio delatam bonorum
possessionem patri ad fraudem filii repudiare non licet.
2491/20/714. CJ 9.35.9 (Nonnae s. 26 Nov 294 Nicomedia) Qui liberos infamandi
gratia dixerunt servos, iniuriarum conveniri posse non ambigitur.
2492/20/715. CJ 4.2.14 (Hadriano before 27 Nov 294/293) Mutuae pecuniae, quam
aliis dedit, creditor citra sollemnitatem verborum subscribentem instrumento
non habet obligatum.
2493/20/716. CJ 10.32.9 (Aurelio before 27 Nov 294) In albo decurionum
perscriptis (Oa prescriptis K proscriptis Ob prescribendo
scr. proscribendo Cujas) patrem non habenti filios anteferri
constitit.
2494/20/717. CJ 10.32.10 (Aurelio before 27 Nov 294) Si ultra septuagesimum
annum aetatis patrem tuum esse praeses provinciae perspexerit, eum personalium
munerum vacatione perfrui providebit.
2495/20/718. CJ 10.32.11 (Maximo before 27 Nov 294) Uxorem pro marito decurione
conveniri non posse procul dubio est.
2496/20/719. CJ 4.1.10 (Protogeni s. 27/26 Nov 294) In actione etiam depositi,
quae super rebus quasi sine scriptis datis movetur, iusiurandum ad exemplum
ceterorum bonae fidei iudiciorum deferri potest.
2497/20/720. CJ 5.38.6 (Epicteto s. 27 Nov 294) Temporis, quod insequitur post
tutelae translationem, administrationis officio finito ad eos qui fuerunt
tutores gerendae rei non pertinere periculum rationis est.
2498/20/721. CJ 7.20.2 (Milesio d. 27 Nov 294) Libertinae condicionis
constitutis privatis pactis mutare statum non licere Ninniano senatus consulto
contra collusorem poena statuta praemioque detegenti promisso manifeste
declaratur.
2499/20/722. CJ 8.43.3 (Demetriae s. 27 Nov 294) Per Aquilianam stipulationem
pacto subditam obligatione praecedente sublata et acceptilatione, quae fuerit
inducta, perempta ei, qui ex nulla causa restitui potest, omnis agendi via
praecluditur.
2500/20/723. CJ 9.20.13 (Severino s. 27 Nov 294) Plagii criminis accusatio
publici sit iudicii.
2501/20/724. CJ 10.32.12 (Zotico d. 27 Nov 294/293) Nec infames immunitatem
habere, cum hoc privilegii, non notae sit, convenit.
2502/20/725. CJ 4.2.15 (Charidemo s. 27 Nov 294 Nicomedia) Non adversus te
creditores, qui mutuam pecuniam sumpsisti, sed eius, cui hanc credideras,
heredes experiri contra iuris evidenter postulas formam.
2503/20/726. CJ 4.7.7 (Zenonidae d. 27 Nov 294 Nicomedia) Eum, qui ob
restituenda quae abegerat pecora pecuniam accepit, tam hanc quam quae per hoc
commissum tenuit restituere debere convenit, licet mortua vel alio fortuito
casu perisse dicantur, cum in hoc casu in rem mora fiat.
2504/20/727. CJ 4.10.14 (Hermodoto et Nicomacho d. 27 Nov 294 Nicomedia) Est in
arbitrio vestro, personali debitoris heredes actione, an eum, qui ab his
distracta sibique tradita pignora tenet, in rem Serviana, si non longi temporis
praescriptione munitus sit, an utrosque conveniatis.
2505/20/728. CJ 5.17.5 (Scyrioni d. 27 Nov/28 Aug 294 Nicomedia) Dissentientis
patris, qui initio consensit matrimonio, cum marito concordante uxore filia
familias ratam non haberi voluntatem divus Marcus pater noster religiossisimus
imperator constituit, nisi magna et iusta causa interveniente hoc pater
fecerit. 1. Invitam autem ad maritum redire nulla iuris praecepit constitutio.
2. Emancipatae vero filiae pater divortium in arbitrio suo non habet.
2506/20/729. CJ 3.31.9 (Demophiliae d. 29 Nov 294 Nicomedia) Si scripti delatam
sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure
quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione
vindicare potes.
2507/20/730. CJ 6.30.12 (Antonio s. 29 Nov 294) Puberem agnoscentem bonorum
possessionem, posteaquam ei fuit hereditas delata, pro herede gerere non
ambigitur.
2508/20/731. CJ 7.14.12 (Quietae s. 29 Nov 294) Ad mutandum liberae statum
commissum plagii nihil promovet, (C commovet PRb praemovit
Ra? antikeitai BZ k.p.), sed abductam natales, quibus nata est,
post hunc etiam casum obtinere convenit.
2509/20/732. CJ 7.56.4 (Soteriano s. 29 Nov 294) Nec in simili negotio res
inter alios actas absenti praeiudicare saepe constitutum est.
2510/20/733. CJ 7.72.6 (Agathemero before 1 Dec 294) Pro debito creditores
addici sibi bona debitoris non iure postulant. unde si quidem debitoris tui
ceteri creditores pignori res acceperunt, potiores eos quam te chirographarium
crditorem haberi non ambigitur. 1. Quod si specialiter vel generaliter nemini
probentur obligatae ac sine successore communis debitor vel heres eius
decessit, non dominii rerum vindicatione, sed possessione bonorum itemque
venditione aequali portione pro rata debiti quantitate omnibus creditoribus
consuli potest.
2511/20/734. CJ 4.16.6 = 7.72.7 (Domno d. 1 Dec 294) Si adulta, cuius curam
geris, pro triente patruo suo, quem etiam tutelam eius administrasse proponis,
heres (Si uxor tua pro t.p.s. heres 7.72.7) extitit nec ab eo quicquam
exigere prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur,
cum ultra eam portionem qua successit petitio (actio 7.72.7) non
confundatur. nam adversus adultam tuam rescindi postulas testamentum, si quidem
coheredes eius adeuntes hereditatem se etiam obligant et, si non solvendo
constituti probentur (nam . . . probentur 4.16.6 sin autem coheredes
solvendo non sint 7.72.7), postulata separatio (dett. separatio
postulata 7.72.7 separatione CR) nullum ei damnum fieri
patietur.
2512/20/735. CJ 8.35.10 (Aquilinae s. 1 Dec 294 Nicomedia) Non exceptionibus
actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus
suam intentionem, si quam habent, muniunt.
2513/20/736. CJ 4.5.9 (Gratianae s. 2 Dec 294 Nicomedia) Indebitum solutum
sciens non repetit. 1. Citra mandatum autem ab alio re distracta dominus evicta
re vel ob praecedens vitium satis emptori faciens non (potest insert
edd.) indebitum praetendere, sed per eiusmodi factum ratum contractum
habuisse probans a se debitum ostendit solutum.
2514/20/737. CJ 4.19.20 (Phronimae 2 Dec 294 Nicomedia) Si de possessione
servitutis emptionis instrumentis subtractis in libertatem proclamat Eutychia,
cum petitori probationis onus incumbat, intentione sua defecta his iuvari
minime potest. nam si in servitutem petatur, ad emptionis probationem non est
indiciis aliis opus, sed instrumentorum furtum monstrare sufficit.
2515/20/738. CJ 4.20.6 (Tertullo pp. 2 Dec 294 Nicomedia) Parentes et liberi
invicem adversus se nec volentes ad testimonium admittendi sunt.
2516/20/739. CJ 4.49.13 (Flavio Alexandro s. 2 Dec 294) Fructus post perfectum
iure contractum emptoris spectare personam convenit, ad quem et functionum
gravamen pertinet: venditorque (VRb venditor quoque PCRa) pretium
tantum ac, si moram intercessisse probetur, usuras officio iudicis exigere
potest.
2517/20/740. CJ 8.17.9 (Asclepiodoto s. 2 Dec 294) Eos qui acceperunt pignora,
cum in rem habeant actionem, privilegiis omnibus, quae personalibus actionibus
competunt, praeferri constitit.
2518/20/741. CJ 3.28.24 (Successo d. 3 Dec 294 Nicomedia) Testamentum militis
filii familias in castrensi peculio factum neque a patre neque a liberis eius
per inofficiosi querellam rescindi potest.
2519/20/742. CJ 4.6.10 (Cononianae s. 3 Dec 294 Nicomedia) Pecuniam a te datam,
licet causa, pro qua (pro qua dett. cum B per quam PCR) data est,
non culpa accipientis, sed fortuito casu secuta non est, minime repeti posse
certum est.
2520/20/743. CJ 4.38.11 (Aurelio Paterno pp. 3 Dec 294) Invitum comparare vel
distrahere postulantis causam iustam non continet desiderium.
2521/20/744. CJ 8.42.21 (Rufo s. 3 Dec 294) Interest multum, utrumne spe
futurae numerationis suscepisse te quod instrumento continetur scripsisti, an
accepta minore quantitate tantum quantum lectio probat in scriptura (scripturam
Momm.) conferri placuit. nam superiori quidem casu residui petitio
debiti manet integra, posteriori vero consensu transactionis finitis stare
convenit.
2522/20/745. CJ 3.38.7 (Severiano et Flaviano d. 4 Dec 294 Nicomedia) Si
fratres vestri pro indiviso commune praedium citra vestram voluntatem
obligaverunt et hoc ad vos secundum pactum divisionis nulla pignoris facta
mentione pervenit, evictis partibus, quae ante divisionem sociorum fuerunt, in
quibus obligatio tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin
quanti interest praescriptis verbis contra fratres agere potestis. nam si fundi
scientes obligationem dominium suscepistis, tantum evictionis promissionem
sollemnitate verborum vel pacto promissam probantes eos conveniendi facultatem
habetis.
2523/20/746. CJ 9.20.14 (Callistheni s. 4 Dec 294 Nicomedia) Plagii criminis
accusatio cessat, si vos servos (C cum BZ k.p. suos servos R
servos suos B vos servos suos scr.) vel liberos adseverent qui
suppressisse dicuntur, non commissi velandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti
ratione.
2524/20/747. CJ 3.38.8 (Nicomacho d. 5 Dec 294) Si inter vos maiores annis
viginti quinque rerum communium divisio relicta vel translata possessione finem
accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime possunt.
2525/20/748. CJ 5.45.2 (Marco d. 5 Dec 294) Non utiliter nominatus tutor
pupillorum agendo nomine, licet ex eorum persona iniunctam impleat intentionem,
exceptione `si tutor non (non omit CaRa) est' submovetur.
2526/20/749. CJ 7.16.35 (Atellio s. 5 Dec 294 Sirmium |